{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hypomnemata physica 236","citation":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica 236","ref":"236","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/236","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/236","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/236.md","author":{"name":"Daniel Sennert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert"},"work":{"title":"Hypomnemata physica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica","urn":null},"verse":false,"words":244,"text":"Verum quidem est, viventia omnia propter diversas, quas perficere debent, operationes diversa requirere organa; & propterea aliter formari plantas, aliter animalia, & quidem singulas species pro formarum nobilitate aliter figurari: sed non sequitur inde, figuras illas ad organorum constructionem ante animae introductionem requiri, & esse dispositionem ad introductionem animae necessariam; quia, ut dictum, illa organorum omnium formatio non ad esse simpliciter, sed ad melius esse & operationes saltem est necessaria. Et si ij, qui tam acriter ad animae praesentiam corporis conformationem organicam necessariam esse putant, ea, quae quotidie in rerum Natura fiunt, animadverterent, longè aliter sentirent. Docuit satis libris doctissimis, de spont. vivent. ortu Fort. Licetus, in Gymnasio Patavino Professor Clarissimus, in materia longè viliore & ignobiliore, quàm ullum semen putari possit, animam salvam quoad essentiam, etsi iis, quae ad actum secundum necessaria sunt, destituatur, permanere posse; quae tandem materiam idoneam nacta, sese rursum exserat, & in plantam vel animal emergat: de quo postea, de spont. viv. ortu, dicetur. Quartò, non nulli hoc argumento utuntur, quod etiam est quintum argumentum Th. Fieni, quaest. 6. de form. foetus, quod tanti facit Alphonsus à Caranza, ICTUS Hispanus, in tract. de partic. naturali & legitimo, cap. I. p. 44. ut illud singulare & irreprehensibile, & quod penitus contrariam sententiam evertat, nominet, ideoque ad literam proponendum ducit. Cuius verba & nos integra adscribemus, ut Lectori pateat, an tanta eius argumenti vis sit, quanta à Caranza habetur. Ita autem ille: Si in An semen semine esset principium activum conforma-agat in setionis, seu generationis, ut alii confundunt, se ipsum.","prev":{"citation":"Hypomnemata physica 235","label":"CAPVT VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/235","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/235"},"next":{"citation":"Hypomnemata physica 237","label":"CAPVT VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/237","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/237"},"credit":{"text":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica","quality":"ocr"}}