{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hypomnemata physica 239","citation":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica 239","ref":"239","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/239","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/239","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/239.md","author":{"name":"Daniel Sennert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert"},"work":{"title":"Hypomnemata physica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica","urn":null},"verse":false,"words":292,"text":"Hoc esse non potest, primò, quia infinitae inveniuntur res in mundo constantes diversis ac heterogeneis partibus, in quibus tamen non videtur una unquam destruere alteram, seu una esse ordinata ad destructionem alterius. Etenim si una esset ordinata ad destructionem alterius, sequeretur, quod esset ordinata ad destructionem totius, & consequenter sui ipsius. Unâ n. parte essentiali destructâ totum destruitur. At contra est: quia partes essentiales unius entis non sunt comparatae ad pugnandum inter se; seu se mutuò destruendum, sed ut concordi nexu colligentur, & amica unione valeant formam sustentare: & forma vicissim comparata est, ut partes illas teneat unitas, & regat, ne à se mutuò secedant, vel se mutuò destruant. Nisi enim ita esset, nunquam posset forma in rebus heterogeneis vel ad minimum tempus subsisistere ac permanere. Accedit, quod actio omnis promaneat ab ente toto, & ab ente perfecto, & à supposito; partes autem essentiales unius entis non sunt ens totum, neque ens perfectum, nec suppositum: & ita per se non agunt. Haec Fienus. Anima es Verùm tanti non est hoc argumentum; primum quanti id aestimat Caranza. Primò enim scienagens in dum propriè loquendo non semen esse caussemine. sam conformationis, sed animam quae semine. Atque ita dum è semine corpus vivens forDua parmatur, non idem agit in seipsum. Sunt n. in semine duae partes: Anima, & corpus seminis. Agens res in semine. autem primum est anima, quae non in seipsam agit, oogle agit, sed in subiectam sibi materiam, corpus scilicet seminis, & praeterea in sanguinem maternum, quem in animalibus ad foetus formationem attrahit, in plantis verò in alimentum, quod è terra allicit. Et licè ubi animal vel planta generatur, semen esse desinit tamen e generatio non est corruptio, sed perfectio, & corpus illud, quod semen appellatur, dum in plantam vel animam abit, in statum nobiliorem deducitur & perficitur, &, ut Jul. C. Scaliger, exerc. 268.","prev":{"citation":"Hypomnemata physica 238","label":"CAPVT VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/238","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/238"},"next":{"citation":"Hypomnemata physica 240","label":"CAPVT VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/240","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/240"},"credit":{"text":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica","quality":"ocr"}}