{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hypomnemata physica 242","citation":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica 242","ref":"242","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/242","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/242","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/242.md","author":{"name":"Daniel Sennert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert"},"work":{"title":"Hypomnemata physica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica","urn":null},"verse":false,"words":229,"text":"Etsi enim nullam sui corporis partem communicant; tamen illam ipsam materiam, è qua ipsa nutriuntur, sed in nobiliorem substantiam mutatam, communicant. Quod verò plerosque in hunc errorem induxit, est hoc, quod viventia eodem modo generari putant, quo artificialia ab externo agente producuntur. Verùm longè alia ratio est artificialium & naturalium. Omnis enim artifex nihil de suo communicat: at viventia, quae sibi specie simile generant, id non praestare possunt, nisi suam essentiam commucent. Sextò nec id alicuius momenti est, quod pucant si per traducem generatio fieret, quod mieraret anima in aliam materiam, ut subiectum aut esset per se dixisibilis. Etenim sicut in augmentatione, & dum ex glande fit ardua quercus, anima, dum sese novae materiae communicat, non transit de subjecto in subjectum, sed eadem manens, sese novae materiae communicat: ita dum anima sese semini communicat, non migrat de subjecto in subjectum, sed eadem in generante manens, sese in semen diffundit. Neque etiam propterea per se est divisibilis. Ut n. dum à planta radix vel surculus avellitur, è quo in terram immisso fit nova planta, plantae prioris anima minor non fit, sed eadem integra manet: ita etiam dum semini à generante anima communicatur, anima generantis non minor fit, sed eadem manet. Neque ulla hîc est diversitas inter radicem & surculum à planta avulsum, & semen. Varia enim est propagationis plantarum ratio. Et quod radix vel surculus sit animatus, non verò semen, dicitur, sed non probatur.","prev":{"citation":"Hypomnemata physica 241","label":"CAPVT VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/241","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/241"},"next":{"citation":"Hypomnemata physica 243","label":"CAPVT VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/243","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/243"},"credit":{"text":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica","quality":"ocr"}}