{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hypomnemata physica 243","citation":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica 243","ref":"243","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/243","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/243","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/243.md","author":{"name":"Daniel Sennert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert"},"work":{"title":"Hypomnemata physica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica","urn":null},"verse":false,"words":189,"text":"Etsi enim semen non est pars, ut radix vel surculus: fructus tamen est plantae, qui aequè, ut partes animatae sunt, animatus est, imò excellentiore modo animam continet. Septimò obiiciunt multi & hoc, quòd si semen plantae esset animatum esset iam planta essentialiter. At si esset essentialiter planta, cùm semen e terra crescit nulla fieret plantae generatio, & sit planta. ita in arbore & herba illa, in qua semen productum est, facta esset generatio, & in arbore vel herba generaretur arbor vel herba, non in terra; quod absurdum. Verùm conceditur suo sensu totum argumentum, &, quod absurdum putatur, nullo Quae ad modo absurdum est; modo rectè explicetur. Egeneratio. quidem seminis in vivente generatio generanem retionem non absolvit; primarium tamen & priquiranmum opus, quod ad generationem necessarium, tur. est seminalis materiae elaboratio, ut idoneum subjectum sit, cum quo anima propagari possit, & animae materiae illi elaboratae communicatio: Postea tamen pertinet ad generationem & hoc, ut semen illud, quod à generante animam accepit, non amplius generanti cohaereat; sed ab ipso separetur; &, quod antea unum ejusdem speciei individuum fuit, jam plura fiant. Quod dum sit, dicitur reverâ generare arGenerabor vel herba, non cum planta è terra crescit. tio quando Et fias.","prev":{"citation":"Hypomnemata physica 242","label":"CAPVT VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/242","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/242"},"next":{"citation":"Hypomnemata physica 244","label":"CAPVT VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/244","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/244"},"credit":{"text":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica","quality":"ocr"}}