{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hypomnemata physica 245","citation":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica 245","ref":"245","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/245","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/245","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/245.md","author":{"name":"Daniel Sennert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert"},"work":{"title":"Hypomnemata physica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica","urn":null},"verse":false,"words":262,"text":"E quibus Octavò & eorum obiectio facilè Ansemen solvitur, qui inquiunt, si semenserata sit animal. matum, semen papaveris esset papaver, semen canis esset canis. Etenim species rerum naturalium non denominantur ab essentiali ratione, quam forma dat, sed ab ea constitutione, quâ iunt species mundi sensibiles. Quapropter etsi una secundum formam sit essentia seminis canis & canis: tamen quia alia seminis, alia canis secundùm partes corporeas & sensiles constitutio, semen non appellatur canis, sed semen canis. Eodem modo etsi una anima est in bombyce & papilione: tamen bombyx non appellatur papilio, nisi dum fit volucris. An semen Nonò inquiunt, si semen esset animatum, viveret, si viveret, nutriretur: Omne enim vi-vivar. ves quamdiu vivit, nutritur, teste Aristotele, de respir. c. ult. Quia verò semina reposita in horreo, granario, vel cistis & capsulis inclusa, non nutriuntur, non vivunt etiam, & proinde nec animata sunt. Verùm vita dupliciter sumitur, Vita quos vel pro actu perrimo, seu ipso Esse viventium, vel modis dicatur. pro secundo id est, pro operari. Vixunt semina actu primo, sed non necessariò secundo, neque necessario actiones viventium exercent. Etiocus Aristotelis saltem intelligendus est de viventibus iam perfectè conformatis. Interim tamen anima in semine non planè otiosa est, sed ipsa vivificat, unde tamdiu semina sunt foecunda, quamdiu animam habent; postquam verò animam amiserunt, emortua sunt & infoecunda. Neque animae operationes solâ nutritione absolvuntur, sed sunt & aliae ejusdem operationes, ut conformatio. Quamprimùm tamen aliqua facta est conformatio, & quamprimùm locum & materiam idoneam nacta est, anima nutrimentum pro corporis sui formatione & nutritione statim attrahit. Atque ita in genere probatum esse puto, animam semini inesse, & conformationis corporis animati caussam esse, omnibusque objectionibus satisfactum arbitror.","prev":{"citation":"Hypomnemata physica 244","label":"CAPVT VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/244","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/244"},"next":{"citation":"Hypomnemata physica 246","label":"CAPVT VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/246","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/246"},"credit":{"text":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica","quality":"ocr"}}