{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hypomnemata physica 249","citation":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica 249","ref":"249","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/249","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/249","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/249.md","author":{"name":"Daniel Sennert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert"},"work":{"title":"Hypomnemata physica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica","urn":null},"verse":false,"words":232,"text":"Et si quis omnino statuat, in radice, vel trunco potius, ut alimentum, ita & spiritum potissimum elaborari, ille nihil absurdi statueret. Et dari talem partem in plantis adhuc tenellis, manifestum est, ut ex brassica, & aliis plurimis apparet. Nam quamvis tempore verno à pruina vel frigore folia ita laedantur, ut emoriantur: tamen, si pars illa, quae in meditullio est, quamque Germani Cor appellant, salva maneat, planta sese recolligit, & iterum crescit. Si verò & illa pars laesa sit, planta tota emoritur. Etsi enim, quod obiicit Fienus, rami ab arbore abscissi crescunt: tamen huic sententiae hoc non abest. Ut enim animae illae ad subiecti divisionem sunt suo modo divisibiles: ita & spiritus, qui animae proprium subjectum constituunt. Secundò nullius etiam momenti est, quod dicit: vbi non est calor, ibi non esse spiritum; calorem verò, ubi est, necessariò sentiri. Annon in spiritu vini est spiritus? sed an actu sentitur? Annon in omnibus mixtis est ignis? An verò actu omnia calida sunt? Nullo modo. Etenim, ut rectè Zabarella, lib. 2. de mist. gen. & inter. cap. 9. docet, qualitates in mistis a contrariorum temperatione quodammodo absconduntur, ita ut neutra distinctè sentiatur. Neque valet, quod obiicit, si in una planta non sentitur, in magno cumulo & acervo earum sentiri deberet. Etenim eadem est mistionis natura & proportio in magno plantarum cumulo, quae in una una planta. An verò non vidit Fienus, qui calor excitetur, si cumulus talis plantarum putrescere, aut seminis acervus geminare incipiat?","prev":{"citation":"Hypomnemata physica 248","label":"CAPVT VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/248","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/248"},"next":{"citation":"Hypomnemata physica 250","label":"CAPVT VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/250","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/250"},"credit":{"text":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica","quality":"ocr"}}