{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hypomnemata physica 256","citation":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica 256","ref":"256","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/256","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/256","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/256.md","author":{"name":"Daniel Sennert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert"},"work":{"title":"Hypomnemata physica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica","urn":null},"verse":false,"words":227,"text":"Radix enim, surculus, folium, non est integra planta, & eodem modo, sicut per horum à tota planta abscissionem anima multiplicatur per divisionem, ita etiam per seminis generationem & emissionem anima multiplicatur. Quod verò in radice, surculo, vel folio animam inesse concedit, in semine inesse negat, sine ratione facit. Cùm enim in hoc eaedem planè operationes appareant, quae in illis: cur non animam aeque in eo esse concedendum est? Et si in semine in terram conjecto non est anima, unde, quaeso in eo postea producitur & communicatur? Falsum etiam est, quod scribit, animam, quae est in ramo, seu radice plantata, esse eandem numero cum ea, quae est in arbore. Equidem fuit eadem numero, dum radix vel ramus esset in arbore; post abscissionem verò ab arbore per se existere coepit; & diversa numero facta est. Et si post abscissionem ab arbore, quod concedit Fienus, multiplicata est, numero differre caepit. Miror etiam, quod Fienus semen plantarum animatum esse negat, cùm tamen, ut, cap. praecedente, dictum, quaest. 5. conclus. 6. expressè statuat, seminis in terra conformationem non esse ipsam generationem essentialem, sed solùm novae plantae iam constitutae, & in arbore genitae perfectionem. Nulla enim plantae in arbore De Plantar. Generatione & Propagat. 257 bore generatio datur, quàm quando semen Multiplicatio mira generatur. plantaDe plantarum autem semine duo hîc obrum. servanda: Primum est, multiplicationem illam, qua anima sese in prolem diffundit, maximè in plantis manifestam esse, & ferè infinitam.","prev":{"citation":"Hypomnemata physica 255","label":"CAPVT VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/255","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/255"},"next":{"citation":"Hypomnemata physica 257","label":"CAPVT VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/257","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/257"},"credit":{"text":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica","quality":"ocr"}}