{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hypomnemata physica 27","citation":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica 27","ref":"27","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/27","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/27.md","author":{"name":"Daniel Sennert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert"},"work":{"title":"Hypomnemata physica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica","urn":null},"verse":false,"words":245,"text":"in papavere quot semina papaveris generantur, toties sese forma papaveris multiplicat, & sic novae papaveris plantae generantur. Non quidem est alia anima, quae est in semine immaturo, quàm quae est in maturo, sed ea ratio diversitatis est, quòd semen nondum maturum saltem animâ plantae vivit, à planta verò, in qua generatum est, separatum per se existere non potest: semen verò perfectum & maturum ita dispositum est, ut, licet à planta, in qua productum est, separetur, animam tamen eandem secum retineat, & sua iam anima vivat, ut ita per se existere possit. De quo rectè Jul. Caes. Scaliger, exerc. 6. sect. 10. Generat, inquit, arbor, cum producit semen. Non autem generatur arbor, cum pullulat e semine; sed tum generatum, quod erat imperfectum, perficitur. Si verò doctrinam de privatione vulgarem ita quis explicare velit, ac dicere, postquam materia omne accidentium complementum accepit, tum adesse privationem, & tum in momento postea ab agente externo formam educi, is valde errat, ut suo loco postea pluribus demonstrabitur, & à J. Caes. Scaligero, exerc. 6. s. 5. satis probatum. Summa: Primò Privatio, quocunque et iam modo explicetur, non omnibus rebus naturalibus competit, sed iis tantùm, in quibus est generatio, & propterea inter generalissima naturalia principia referri non potest. Neque enim in coelo est propriè dicta privatio. Nam cùm ponat subiectum cum aptitudine ad aliam formam, in coelo talis aptitudo non est. Secundò, Privatio, quod etiam ipsi Aristotelis Interpretes docent, ut apud Toletum, lib. 1. Phys. cap. 9. quaest. 21. videre est, non est principium constitutionis, sed generationis.","prev":{"citation":"Hypomnemata physica 26","label":"CAPVT IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/26"},"next":{"citation":"Hypomnemata physica 28","label":"CAPVT IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/28"},"credit":{"text":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica","quality":"ocr"}}