{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hypomnemata physica 274","citation":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica 274","ref":"274","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/274","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/274","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/274.md","author":{"name":"Daniel Sennert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert"},"work":{"title":"Hypomnemata physica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica","urn":null},"verse":false,"words":234,"text":"Primò enim, cum conformatio sit actus naturalis, fit à principio interno, non externo. Secundò conformatio incipit in ipso semine aequaliter, & omnes partes intùs & extrà aequaliter conformantur. Tertiò, cùm in avibus, quae ova pariunt, principium conformationis sit internum, nulla caussa dari potest, cur non etiam sit in reliquis animalibus. Si autem jam quaeras, quodnam fit illud internum principium, nullum aliud dari potest, quàm anima. Nonnulli equidem λόγον quendam πλαστικὸν id esse dicunt: sed, nisi per λόγον πλαστικὸν intelligatur ipsa anima vi formatrice praedita, opinio haec locum habere non potest, & suprâ, cap. 5. satis refutata est. Alij calorem nativum: sed nec is caussa principalis conformationis est. Neque enim tam nobilis actio, quam omnes Philosophi satis admirari non potuerunt, qualitati solùm adscribi potest. Et calor saltem instrumentum commune est, neque partibus omnibus quantitatem, figuram, numerum tribuere valet, & omnino nulla qualitas agere potest, nisi à vi principali & superiori dirigatur, qua & hîc opus. Nihil ergo aliud relinquitur, quod in semine conpropag. anim. in gen. & brut. in spec. 275 ne conformationis caussa esse possit, quàm ipsa anima. Quod cùm negat Thomas Fienus, quaest. 5. conclus. 6. valde etrat. Et quidem pri mò statum controversiae non rectè constituit Dum enim de animalibus omnibus disputare debuisset, ille contra demonstrationis le ges affectionem generis de specie, homine puta, demonstrare vult. Etenim non soli homini ex semine in uterum conjecto generare proprium est, sed omnibus animalibus viviparis id commune. Et, in princip. quaest. 5.","prev":{"citation":"Hypomnemata physica 273","label":"CAPVT IX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/273","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/273"},"next":{"citation":"Hypomnemata physica 275","label":"CAPVT IX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/275","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/275"},"credit":{"text":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica","quality":"ocr"}}