{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hypomnemata physica 285","citation":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica 285","ref":"285","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/285","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/285","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/285.md","author":{"name":"Daniel Sennert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert"},"work":{"title":"Hypomnemata physica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica","urn":null},"verse":false,"words":228,"text":"285 quidem verum est, totam organizationem, ut loquitur, esse propter formam, id est, ut forma habeat idonea instrumenta, per quae agat; sed quod forma antea non adesse possit actu primo, antequam perfectè operetur per organa, nullo modo probari potest. Quartò obiiciunt alii, si semen animalis, v. g. equi, actu habet animam, equi semen erit equus; cum posita forma rei tria ponantur esse rei, denominatio rei, & operatio rei. Verum nulla consequentia est. Equidem concedimus, ab anima inprimis essentiam rei, & propterea etiam denominationem dependere, & ab ea principaliter operationes fluere: anima tamen non est tota res, sed pars rei. Itaque deficiente alterâ parte, corpore nimirum organico, anima animal appellari non potest. Quintò nonnulli in isto quoque argumento gloriantur, quod scilicet principium Metaphysicum sit. Idem non posse esse simul actu & potentiâ. Cùm ergo semen sit potentiâ animal, ex sententia Aristotelis, non posse esse actu animal. Verùm nullum hujus argumenti robur est. Ut enim de genuino sensu istius axiomatis Metaphysici hîc non disputem, cùm eadem res diverso respectu possit dici actu & potentia: illud saltem attingam, quòd dicitur, semen esse potentiâ animal, & respondeo, argumentum hoc ab autoritate petitum esse, &, quod in simili negotio ex Platonis Charmide dixit Doctiss. Th. Fienus, non considerandum esse, quid quisquam dixerit, sed utrum verè dixerit. Deinde ut salva sua maneat Aristoteli autoritas, rectè scripsit, ut aliquoties jam dictum, Clariss. Dn. Casp. Hoffmannus, in tract. de formar. origine, rat. 2.","prev":{"citation":"Hypomnemata physica 284","label":"CAPVT IX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/284","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/284"},"next":{"citation":"Hypomnemata physica 286","label":"CAPVT IX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/286","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/286"},"credit":{"text":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica","quality":"ocr"}}