{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hypomnemata physica 294","citation":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica 294","ref":"294","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/294","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/294","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/294.md","author":{"name":"Daniel Sennert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert"},"work":{"title":"Hypomnemata physica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica","urn":null},"verse":false,"words":240,"text":"Sunt enim primò quidam ex iis, qui animam rationalem non immediatè à Deo creari & infundi, sed à parentibus propagari statuunt, qui tamen ad vulgatam istam scholasticorum de eductione formarum opinionem telabuntur, sed statuunt, quòd anima primò tempore non lateat actu in semine genitali, sed duntaxat potentiâ, quando verò semen nonnihil elaboratum, & membra corporis quodammodo sunt delineata, tum demum per δύναμιν πλαστικὴν in semine haerentem animam è potentia seminis educi, excitari & accendi, ita, ut, quae ante solùm latebat in potentia, nunc actu esse, vivere, & corpus suum informare incipiat. Verum illa omnia, quae contra eductionem animarum è potentia materiae, & λόγον πλας στικὸν, supra, cap. 4. & 5. allata sunt, & contra hanc opinionem militant, quae hîc repetere opus non est; saltem, quae contra eandem in medium affert Dn. D. Balthasar Meisnerus, p.D. Philos. sobr. part. I. sect. 3. cap. 6. quaest. 1. huc adducere libet. Ut verò alias ejus rationes Theologicas, quas adfert, omittam, multa incommoda & absurda sequuntur ex hac opinione. Primò enim accidens, videlicet potentia πλαστικη, quae est in secunda specie qualitatis, produceret tam nobilem & excellentem substantiam; quod absurdum. Secundò δυναμις πλαστικὴ foret sine suo subjecto. Virtus enim prolifica non est potentia seminis, sed animae. Ubi ergo non est anima, ibi nec virtus prolifica esse potest, nisi accidens velimus statuere extra suum subjectum. Deinde vis illa in semine aut corruptibilis est, aut non est. Si dixeris non esse, tum corrupto semine aut transit in animam recens productam, aut aliò abit. Sed neutrum.","prev":{"citation":"Hypomnemata physica 293","label":"CAPVT X","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/293","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/293"},"next":{"citation":"Hypomnemata physica 295","label":"CAPVT X","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/295","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/295"},"credit":{"text":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica","quality":"ocr"}}