{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hypomnemata physica 31","citation":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica 31","ref":"31","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/31","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/31.md","author":{"name":"Daniel Sennert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert"},"work":{"title":"Hypomnemata physica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica","urn":null},"verse":false,"words":215,"text":"Sicut enim partes corporis actu semini non insunt: ita nec anima semini inest ut forma, compositi partibus generandis ex semine τὸ τὶ ὴν εἶναι datura. Interim semini actu inest, ut principium agendi in semine, ut generetur animans, quemadmodum dicto loco ex professo disserit Philosophus. In quem sensum etiam I. Caes. Scaliger, exerc. 6. sect. 5. scribit: Hac de re ita sentiendum: Formam esse in semine canino, cuius in potestate dicitur esse; quia semen est potens dare formam, quam in se continet. Educitur autem de ea potentia remota, qui est actus primus, ad potentiam propinquam, qui est actus secundus: scilicet ut forma sit in eadem materia ad eum modum, qui nullis egeat adminiculis: ut fine suo fruatur, ad quem comparatum est totum compositum. Est igitur declarandum, quo educatur modo per praeparationem: siquidem ipsamet forma eius praeparationis autor sit. Ipsa enim sibi & alterat totum, & disponit partes. Ipsa igitur educeret se. Itaque non bene dicebant: cùm ad summam perventum fuerit perfectionem praeparationis, tum fore, ut ad substantiae quoque formam perveniatur. Est enim ipsa forma antè existens. Ergo non ad eam pervenitur, sed ad eius actum: quo ipsius deinceps usum capessere vossit. Quo modo si privationem explicare aliquis velit, eam libenter admitto. Hoc tamen certum est, vulgarem de eductione formarum è potentia materię cum hac sententia stare non posse.","prev":{"citation":"Hypomnemata physica 30","label":"CAPVT IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/30"},"next":{"citation":"Hypomnemata physica 32","label":"CAPVT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/32"},"credit":{"text":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica","quality":"ocr"}}