{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hypomnemata physica 311","citation":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica 311","ref":"311","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/311","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/311","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/311.md","author":{"name":"Daniel Sennert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert"},"work":{"title":"Hypomnemata physica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica","urn":null},"verse":false,"words":229,"text":"Apparet enim eadem sapientia & potentia etiam in animalium, imò plantarum formatione; & de liliis agri Salvator, Matth. 6. v. 30. dicit, quòd DEUS ea vestiverit. Sicut ergo inde concludere non licet, quod DEUS solùm caussa sit formationis corporis plantarum & animalium brutorum; ita nec concludere licet, quod sit causa proxima corporis humani. DEUS enim caussa Physica non est, sed causa prima & universalis, non Physico motu, sed eminenti & ineffabili modo, ac suâ praesentiâ res omnes conservans, fovens, & in actionibus suis obeundis gubernans. Qui etsi in principio mundum atque omnia, quae in eo sunt, creavit: naturam tamen dedit, quae ordinaria DEI potentia est, cujus lege jam rerum generatio perficitur. Sapientia equidem, & potentia illa infinita, est primaria in Creatore: is tamen caussis secundis artificiosa opera perficiendi vim dedit, quae ipsae etiam reverâ agunt, ut supra, cap. 2. monstratuum. Itaque etsi negari non possit, DEUM, ut causam primam & universalem, in hoc opere concurrere: de quo Dei, ut caussae primae cum caussis secundis concursu allegat. loc. dictum est, tamen causam non esse, vel ex eo patet quod errores quandoque in conformatione comorum viventium accidunt; quod 312 Hypomn. IV. Cap. XII. AnDEUS. quod non fieret, si Deus esset caussa proxima conformationis. Is enim sunt quam in agendo etrat. Neque caussae Physicae illorum errorum reddi possent; quod tamen Medici faciunt, dum vel à materiae vitio, vel loci incommoditate, vel matris imaginatione, tales in conformatione errores provenire rectè demonstrant.","prev":{"citation":"Hypomnemata physica 310","label":"CAPVT XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/310","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/310"},"next":{"citation":"Hypomnemata physica 312","label":"CAPVT XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/312","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/312"},"credit":{"text":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica","quality":"ocr"}}