{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hypomnemata physica 320","citation":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica 320","ref":"320","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/320","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/320","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/320.md","author":{"name":"Daniel Sennert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert"},"work":{"title":"Hypomnemata physica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica","urn":null},"verse":false,"words":185,"text":"Et sequeretur etiam hoc absurdum, quòd si à diversis formis fluerent sensitivum & rationale, non esset essentialis praedicatio, quando dicitur, homo est animal; siquidem ratio animalis non flueret à forma hominis. Si verò ab utraque anima idem prędicatum flueret, homo non unum animal, sed duo esset; animal scilicet irrationale ab anima sensitiva; rationale ab anima rationali. Nec, quae contra obiiciuntur, alicujus ponderis sunt. Nam primò dicunt, quòd non ab eadem forma plura diversaque Esse, nec idem Esse à pluribus distinctisque formis proficisci possit; cùm forma sit adaequata essentiae caussa. Quapropter cum idem suppositum sit homo, sit animal, sit vivens, diversa haec Esse ab unica forma non habebit, sed à diversis. Et contra, quia homo & animalia bruta & plantae sunt viventia, eaque formis distincta, iliud, quod omnibus commune est, non provenire à formis, per quas differunt, sed ab illa, quae aequè omnibus inest. Verùm negatur, quòd vegetans, sensitivum & rationalè tria diversa Esse sint, à diversis formis proficiscentia; sed sunt saltem ejusdem animae potentiae. Et quod multos decepit, hoc est, quod statuunt, in aliquo corpore posse esse animam vegetantem solam, in alio sensitivam, & ab ea individuum aliquod constitui posse.","prev":{"citation":"Hypomnemata physica 319","label":"CAPVT XIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/319","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/319"},"next":{"citation":"Hypomnemata physica 321","label":"CAPVT XIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/321","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/321"},"credit":{"text":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica","quality":"ocr"}}