{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hypomnemata physica 342","citation":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica 342","ref":"342","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/342","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/342","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/342.md","author":{"name":"Daniel Sennert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert"},"work":{"title":"Hypomnemata physica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica","urn":null},"verse":false,"words":242,"text":"Cùm enim non saltem homo in utero formetur, sed & alia animalia vivipara; praeterea animalia ex ovis excludantur, plantae è semine formentur: in genere de generatione animalium, imò viventium inquirere, & quaenam caussa & plantas & animalia omnia formaret, indagare debuisset, & caussâ inventâ dispicere, an homini ea etiam competat, an verò peculiaris in homine conformationis caussa constituenda sit, & rationem reddere, cur vis, quae alia animalia format, in homine locum non habeat, sed alia quaerenda sit. Deinde demonstrare, non praesupponere debuisset, tres esse in homine specie distinctas animas, non unam diversis qualitatibus praeditam. Tertiò & hoc notare debuisset, non alterutrum maris & foeminae semen ad foetum producendum sufficere, neque conceptum appellare, dum est semen in testibus, sed dum utrumque in utero conjunctum est: quibus observatis omnes suas rationes facilè solvere potuisset. Primò enim facilè animadvertere potuisset, semen viri, dum est in testibus, ad generationem non sufficere, & propterea id in terram effusum baptisandum non esse, neque foemininum ad generationem solum sufficere. Quod verò ille falsum, absurdum, & à religione Catholica alienum putat, animam esse ex traduce, equidem Scholasticorum dogmatibus consentaneum non est, interim verissimum, & sacris Goo, Contrariarum Objectionum Solutio. 343 sacris literis consentaneum. Quomodo enim illud, Crescite & multiplicamini impletur, nisi ex primis hominibus, & primis animalibus creatis, omnes homines, & omnia, quae ad hunc usque diem vixerunt & vivunt, animalia suas animas accepissent? Et, Genes. cap. 46. vers. 26. animas 66. egressas de femore Jacob, &, Exod. 1. vers. 4. animas eorum, quae egressae sunt de femore Jacob, fuisse 70. quae tamen Theologis perpendenda relinquimus.","prev":{"citation":"Hypomnemata physica 341","label":"CAPVT XIV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/341","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/341"},"next":{"citation":"Hypomnemata physica 343","label":"CAPVT XIV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/343","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/343"},"credit":{"text":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica","quality":"ocr"}}