{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hypomnemata physica 35","citation":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica 35","ref":"35","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/35","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/35.md","author":{"name":"Daniel Sennert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert"},"work":{"title":"Hypomnemata physica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica","urn":null},"verse":false,"words":173,"text":"Consensus Atque ex hoc rerum naturalium consensu & dissenmultorum, quae in Chymia & Medicina, & sus rerum passim in rerum natura accidunt, caussa dar exempla, potest: salsa salsis, olea oleagenosis, & pinguibus ac sulphureis miscentur, & iis etiam solvuntur; vig. aqua fortis metalla dissolvit, sulphur tamen dissolvere non potest: Contra sulphur in oleo solvitur, quod metalla solvere non potest. Ita gummi & lacrymae sulphureae & pingues ab oleo solvuntur; quae verò sunt aqueae naturae, solvuntur à vino & aqua, non oleis. Vulgatum est, ut si manum quis pice inquinet, eam aquâ non mundet, sed oleo aliquo vel pinguedine, quae picem liquefaciat. Et passim in medicamentis, praecipuè emplastris, componendis talia occurrunt, quae nisi Pharmacopoeo nota sint, & materiam & operam perdet. Egregium etiam huius rei documen Praecipientum Praecipitationes dictae praebent, cùm au110. rum, argentum, corallia, margaritae, oculi cancri, & similia solvuntur & praecipitantur. Ut de coralliis saltem, & margaritis exempli loco (nam reliquorum eadem est ratio) dicamus, corporum horum solutio fit ab aceti destillari, vel similis acris liquoris sale, cui corpus illud ob cognationem per minutissimas atomos ita sociatur & unitur, ut etiam per chartam bibulam percolari possit.","prev":{"citation":"Hypomnemata physica 34","label":"CAPVT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/34"},"next":{"citation":"Hypomnemata physica 36","label":"CAPVT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/36"},"credit":{"text":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica","quality":"ocr"}}