{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hypomnemata physica 38","citation":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica 38","ref":"38","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/38","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/38.md","author":{"name":"Daniel Sennert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert"},"work":{"title":"Hypomnemata physica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica","urn":null},"verse":false,"words":233,"text":"CAPVT VI. De Materia rerum Naturalium. TYT autem Deus omnes formas creavit, ita iis etiam materiam cuique formae idoneam dedit, &, ut rerum vicissitudines sint, & apta semper variis formis materia; Deus coelum & elementa creavit. Coelum quidem, quod influxu suo generationes rerum inferiorum foveat & gubernet: elementa verò, ut corpora simplicia, quae actionibus suis vicissitudines generationum & corruptionum promoveant, tum etiam materiam viventibus corporibus praebeant. An autem praeter elementa adhuc alia corpora simplicia dentur, quae viventibus materiam prębeant, non immeritò dubitatur. Equidem apud Peripateticos extra controversiam est, nulla alia simplicia in hoc mundo sublunari corpora dari, quàm elementa, & ex his reliqua omnia componi. Verùm non pauci, nec une caussa, de eo dubitarunt. Joh. Franciscus Picus Mirandulanus, lib. de elementis, cap. 3. scribit: Si qui Philosophorum sententiae atque autoritati acquiescere nollent, & aliqua alia adhuc esse elementa, quae vulgo notis elementis mista sint, & occultâ quadam vi naturae concurrant ad res sublunares constituendas, statuerent, eos vix solidè refutari posse. Et Jacob. Schegkius, lib. de caelor. vi & effic. cap. 4. scribit, omne corpus esse aut elementum, aut ex elementis compositum, aut habere quandam analogiam & similitudinem cum coelesti corpore. Atque id sumsit ex Aristotele, qui, 2. de generat. animal, cap. 3. scribit, calorem in animalibus neque ignem esse, neque ab igne originem ducere, sed esse ἀναλογον τῷ τῶν ἄστρων στοιχείῳ. Verùm quale id corpus sit, & unde originem habeat, sine creatione mundi explicari non potest. Ex creatione mundi autem omnia haec clara sunt.","prev":{"citation":"Hypomnemata physica 37","label":"CAPVT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/37"},"next":{"citation":"Hypomnemata physica 39","label":"CAPVT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/39"},"credit":{"text":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica","quality":"ocr"}}