{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hypomnemata physica 386","citation":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica 386","ref":"386","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/386","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/386","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/386.md","author":{"name":"Daniel Sennert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert"},"work":{"title":"Hypomnemata physica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica","urn":null},"verse":false,"words":246,"text":"Dictum autem hoc Aristotelis ita accipiendum est; non quòd omnia vivant, & animata sint; qua de caussa etiam Aristoteles non dixit simpliciter, omnia animarum plena esse, sed τρόπον τινά, scilicet quòd in omnibus ferè rebus sit talis ferè substantia, quae, ubi omnib. impedimentis remotis idoneam materiam nacta est, sese exserit, & animae officio fungitur. Neque enim vivere est animam quocunque modo habere & continere, sed eam participare, & habere ut informantem & efficientem ac conservantem corpus organicum. Nimirum, ut docet Aristoteles, calor animalis, atque adeo is, qui animam adiunctam habet, est equidem in universa hac mundi inferioris parte, terra, aqua & aëre: verùm non ut pars eorum essentialis, vel attributum essentiale; cùm terra & aqua naturâ suâ frigida sint, & ab anima neque terra neque aqua informatur: sed ut locatum in loco vel vase, nimirum quia terra, aqua, & aër viventium cadavera, partesque & excrementa viventium, in quibus atomi sunt, & corpuscula animam habentia, continent. Atque ita generatio sponte ortorum viventium sit, cùm animae rebus, ut Fort. Licetus loquitur, in quibus animae tanquam in loco saltem & vase continebantur, jam caloris beneficio uniuntur & associantur sub ratione caussae efficientis, corpus organicum formantis, seu, ut Aristoteles loquitur, cùm materia calorem illum animalium, & unà animam comprehendeVera de spont. viv. ort. & caus. effic. sent. 387 henderit, illumque sibi proprium effecerit, statim per spontaneam generationem materia illa consistit in naturam viventem, induendo animam sub ratione formae, quam antea ut vas solùm à natura sua distinctam continebat. Qua de re prolixè agit Fortunius Licetus lib. 2. de spontan. viv. ort. cap. II. 28. & seqq.","prev":{"citation":"Hypomnemata physica 385","label":"CAPUT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/385","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/385"},"next":{"citation":"Hypomnemata physica 387","label":"CAPUT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/387","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/387"},"credit":{"text":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica","quality":"ocr"}}