{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hypomnemata physica 387","citation":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica 387","ref":"387","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/387","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/387","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/387.md","author":{"name":"Daniel Sennert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert"},"work":{"title":"Hypomnemata physica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica","urn":null},"verse":false,"words":199,"text":"& o perosè probare conatur, formam & animam ir materia bifariam inesse, nempe ut actum & perfectionem in proprio subjecto, deinde ut contentum in vase, nihil ad eam pertinens, vel quasi accidens in subjecto. Et huic distinctioni tota ejus de origine sponte ortorum viventium Theoria, tanquam fundamento, innititur. Ut omnia, quae allegato loco prolixè affert, hic adducam, operae precium non est. Certum enim est, ignem cum sua forma esse in ferro, esse in aqua calida, esse in pluvia, esse in terra, nec tamen ea informare. Et, quod clarissimum est exemplum, est in aqua Regis aurum in minima solutum, in aqua forti argentum in minima solutum; ita tamen, ut formas suas, ut ex reductione patet, integras retineant; nihilominus aquas illas non informant, sed auri & argenti forma est in aqua illa, ut in loco. Idem & in animabus viventium apparet. Semen enim in terram conjectum, est in ea, ut in loco, nec à forma seminis terra informatur. Imò, quod magis mirandum, in lignis siccis quandoque forma plantae remanere potest, ut de oleae ligno scribit Virgilius. 2. Georgicor: Bb 2 Quin Quin & caudicibus sectis (mirabile dictu) Truditur è sicco radix oleagina ligno. De quo pluribus infra, cap. 7. dicetur. Verùm an animae propriè dicantur esse in","prev":{"citation":"Hypomnemata physica 386","label":"CAPUT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/386","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/386"},"next":{"citation":"Hypomnemata physica 388","label":"CAPUT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/388","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/388"},"credit":{"text":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica","quality":"ocr"}}