{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hypomnemata physica 400","citation":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica 400","ref":"400","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/400","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/400","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/400.md","author":{"name":"Daniel Sennert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert"},"work":{"title":"Hypomnemata physica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica","urn":null},"verse":false,"words":237,"text":"Sic ut enim, dum à calore avis alterius speciei, vel etiam calore ignis, pullus ex ovo gallinae excluditur, ne cogitari quidem aliquid potest, quo animam pullo illi largiatur, nisi antea illa in ovo esset: ita etiam dum vel calore mammarum muliebrium ova bombycum excluduntur, & hinc fit bombyx, nihil dari potest, quod novam animam generet. Et unam animam corpora externa varia assumere posse, etiam degeneratio plantarum docet, dum secale & zea in triticum, & hoc rursum in secale & zeam degenerat, manente eadem formâ internâ, mutatâ saltem externâ. Pertinet enim huc etiam Degeneratio plantarum in alias plantas; quod in iis plantis accidit, quarum semina sunt aut ambigua, & formas plures in se concludunt, ita tamen, ut una dominium habeat, altera serviat; nisi occasione oblatâ aliud fiat; aut quorum anima ad plures formas externas recipiendas est disposita, ut in bombycibus, imò & apibus apparet. Ut enim eadem formae essentia in his sub diversis formis externis manet, & primò fit eruca, deinde bombyx, hinc necydalus: ita & in plantis eadem fit transmutatio formae externae. Quod & Jul. Caes. Scaliger concedit, dum, in I. de plantis confusa quorundam principia in seminibus esse dicit, ut rapi, & brassicae, & aliorum. Licetus quidem, lib. 2. spont. viv. ort, cap. 14. scribit, formam ad magnam Vera de spont. viv. ort. & caus. effic. sent. 401 gnam materiae mutationem mutari in alienam speciem, & deprimi in inferiorem gradum. Verùm ex materiae mutatione non solùm in inferiorem, sed & in superiorem graUm fit ista degeneratio. Id quod testatur experientia.","prev":{"citation":"Hypomnemata physica 399","label":"CAPUT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/399","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/399"},"next":{"citation":"Hypomnemata physica 401","label":"CAPUT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/401","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/401"},"credit":{"text":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica","quality":"ocr"}}