{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hypomnemata physica 405","citation":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica 405","ref":"405","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/405","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/405","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/405.md","author":{"name":"Daniel Sennert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert"},"work":{"title":"Hypomnemata physica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica","urn":null},"verse":false,"words":181,"text":"Differentiam autem in eo esse, quod non spontanea viventis generatio fiat ab externo agente, primò sibi praeparante materiam alteratione praeviâ, & praeparatae postea per generationem animam impertiente: contra verò spontanea viventium generatio fiat agente intra materiam vi ambientis aëris praeparatam delitescente. Et ita dispositionem spontaneo viventium ortui inservientem nihil aliud esse, quàm coctionem à calore ambiente. Porrò materialis caussae proximae spontanei viventium ortus duo attributa ponit. Prius est, nihil in animantium genere sponte gigni posse, nisi ex materia, quae antea quoquo pacto vivens fuerit, & animata, aut in plantarum, aut in animalium serie, sive viventis pars fuerit, sive fructus, sive excrementum, sive aliud quippiam; quod tamen jam amplius animam non ut sui formam habeat, sed ut vas locatum contineat, utpote quae ad cadaveris, in quo continetur, essentiam non pertineat. Alterum est, ut proxime ab ambientis calore coacta, & coctione praeparata fuerit, ad induendam animam, viventisque naturam, aut ejusdem speciei cum priori, aut alterius. Ubi enim materia calorem naturalem comprehenderit, eumque suum effecerit, statim materiam illam consistere in naturam viventem, induendo animam sub ratione formae, quam nuper ut vas à sua natura distinctum solùm continebat.","prev":{"citation":"Hypomnemata physica 404","label":"CAPVT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/404","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/404"},"next":{"citation":"Hypomnemata physica 406","label":"CAPVT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/406","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/406"},"credit":{"text":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica","quality":"ocr"}}