{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hypomnemata physica 410","citation":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica 410","ref":"410","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/410","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/410","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/410.md","author":{"name":"Daniel Sennert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert"},"work":{"title":"Hypomnemata physica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica","urn":null},"verse":false,"words":220,"text":"aliter hac de re sentit, ut etiam supra dictum, putatque, animam illam, quam in cadavere, tanquam locatum in loco, latere existimat, esse eandem formam, quae in vivente antea erat, eamque in cadavere remanere cum aliquo gradu caloris, etsi ad ejusdem substantiam nihil pertineat, eamque ad magnam materiei mutationem mutari in alienam speciem, & deprimi in gradum inferiorem. Verùm magnum petitum hoc est, in animalis cadavere post mortem animam remanere; ut &, has formas in species alienas transmutari. Neque enim credibile est, animam piceae vel pinûs in vermem, aut equi in vespam mutari. Et cùm ex animalium excrementis generantur vermes, unde nam ibi anima ortum habet? Eorum tamen, quae semel sponte orta sunt, animam seu principium seminale, corpore corrupto in materia aliqua haerere, atque iterum reviviscere posse, concedimus. Ita possunt muscę & ranę in limo liquescere & ex materia illa corrupta tempore verno aliae muscae & ranae nasci. Verùm ista omnia ex speciali postea de viventium sponte ortorum tractatione, ubi de singulis eorum speciebus dicetur, clariora adhuc fient. Itaque, ut haec concludam, de materia, è qua talia generantur, ita verisimiliter statuendum censeo, cùm, ut supra dictum, duo sint sponte ortorum viventium genera, in priore materiam seminalem, ut οἰκείαν ὕλην, seu proprium De materia spont. ortor. viventium. AII prium animę subjectum, communicari ab ipso generante, & eam ita dispositam, ut animam retinere, etsi in minima etiam dividatur, possit.","prev":{"citation":"Hypomnemata physica 409","label":"CAPVT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/409","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/409"},"next":{"citation":"Hypomnemata physica 411","label":"CAPVT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/411","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/411"},"credit":{"text":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica","quality":"ocr"}}