{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hypomnemata physica 413","citation":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica 413","ref":"413","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/413","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/413","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/413.md","author":{"name":"Daniel Sennert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert"},"work":{"title":"Hypomnemata physica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica","urn":null},"verse":false,"words":241,"text":"413 sese ab interitu vindicare non possunt. Ultra namque vires attenuatae, in nihilum collapsae pereunt, nullo contrario interimente, sed solius mensurae defectu, quae ad propriam cujusque tutelam velut necessaria conditio irrefragabili naturae lege exposcitur. Quod enim Aquilonius hîc de qualitatibus dicit, omnino etiam de formis accipiendum, à quibus fluunt qualitates. Calumnia verò est, quod quidam ex hac doctrina mihi affingere conat, quasi statuam, quod formae omnes bestiarum sint separabiles, & extra suam materiam actu primo exsistere possint, & proinde sint immortales. Nunquam enim hoc mihi in mentem venit, sed cum omnibus Philosophis statui, nullam formam, exceptâ humanâ, à sua propria materia esse separabilem, sed cum ea perire. Tenendum tamen hoc est, formas omnes non esse ejusdem generis, sed alias corporibus suis, & organis perfectis ita copulatas, ut corpore illo pereunte, ipsae etiam pereant, quales formae sunt bovis, leonis, anseris, corvi, & aliorum animalium perfectorum. Neque enim fieri potest, ut destructo corpore leonino, equino, anserino, corvino, anima leonis, equi, anseris, corvi, remaneat superstes. Alia verò ratio est in plantis, in quibus anima in semine, radice, surculo, folio, imò, ut postea dicetur, in succo manere potest. Eadem ratio est infectorum, quorum anima & in vili materia & organis non instructa, yGoogle structa, conservari potest: Non tamen ubi vis existere possunt istae formae sed, licèt non sint in corpore organico, sunt tamen in propria materia, & quidem ea ipsa, quae in corpore organico eorum propria materia fuit. Multominus sunt immortales, sed pereunte aut corrupta ista materia, & ipsae abolentur; ut modò dictum.","prev":{"citation":"Hypomnemata physica 412","label":"CAPVT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/412","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/412"},"next":{"citation":"Hypomnemata physica 414","label":"CAPVT IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/414","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/414"},"credit":{"text":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica","quality":"ocr"}}