{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hypomnemata physica 415","citation":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica 415","ref":"415","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/415","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/415","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/415.md","author":{"name":"Daniel Sennert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert"},"work":{"title":"Hypomnemata physica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica","urn":null},"verse":false,"words":219,"text":"Neque etiam animalcula ejusmodi è materia putrescente genita putridâ materiâ aluntur, sed in alias res, ut plantas, & animalia viva delata, alimentum quaerunt. Neque etiam eae regiones, in quibus nascuntur, & ejusmodi insectorum magna est copia, salubriores, sed plerunque insalubriores sunt. Alij in ea sunt sententia, ut alias res creatas, ita & has hominis gratia factas esse. Verum meritò irridet eos Jul. Caes. Scaliger, exerci 250. sect. 1. qui pulices hominis caussâ creatos dicunt, ad inutilem ejus sanguinem sugendum, aut qui cimicem à natura ablegatum dicunt, ut noctu ex importuno somno excitet nos ad preces Deo fundendas. Annon enim canes & alia bruta etiam scatent pulicibus & pediculis? Alij, ut Avicennas, statuunt, melius esse, gigni pediculos, quam materiam putrem ita permanere; qui & in ejusmodi animalculorum structura mirum artificium agnoscunt. Alij propter universi perfectionem ejusmodi animalia facta esse, & ad ejus pulchritudinem atque integritatem non solum animalia perfecta, sed etiam imperfectiora ejusmodi pertinere existimant. dibzy G Google stimant. Quod docuisse videtur Scaliger, qui, loco allegato, ita scribit: Homo propter Deum, propter hominem mundus factus est. Et mox: Animalium princeps homo. Non erat autem homo futurus princeps, nisi talis; quippe in medio. Non potest esse medius, nisi inter extrema. Igitur extrema facta sunt, ut esset medius. Propter medium igitur facta sunt. Extremorum autem, & eorum, quae medium inter, & extrema sita sunt, si deesset aliquid, daretur in formis vacuum.","prev":{"citation":"Hypomnemata physica 414","label":"CAPVT IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/414","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/414"},"next":{"citation":"Hypomnemata physica 416","label":"CAPVT IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/416","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/416"},"credit":{"text":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica","quality":"ocr"}}