{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hypomnemata physica 42","citation":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica 42","ref":"42","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/42","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/42.md","author":{"name":"Daniel Sennert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert"},"work":{"title":"Hypomnemata physica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica","urn":null},"verse":false,"words":205,"text":"Certè, ut Interpretes Aristotelis in disputationibus de materia prima nimis prolixi sunt, ita in materiae secundae (cùm tamen quaevis forma requirat οἰκείαν ὕλην, seu proprium subiectum) consideratione nimis fuêre breves. Neque enim quodlibet corpus formae cuiuscunque, praecipuè animarum, ὀικεῖα ὕλη, & subiectum esse potest, sed in viventibus ut ita disposita sit necesse est, ut ad induendam & suscipiendam animam proximam potentiam habeat, & in substantiam corporis viventis converti, & ab anima nutriendi animatum fieri possit. Quae dispositio à peculiaribus formis proficiscitur. Ac dari & in plantis & animalibus formas ab anima distinctas, quae ad proprium animarum subiectum constituendum pertinent, satis quoque docent mirabiles actiones, quae in plantis emortuis, ut & partibus animalium mortuorum in Medicina quotidiè obviae sunt. Cùm enim omnis actio fluat primariò à forma; hae autem actiones nobiliores sint, quàm ut à formis elementorum, seu simplicium, seu invicem mistorum, provenire possint: necessariò praeter elementorum formas aliae formae dantur, à quibus hae actiones proveniunt, quas cur quintam essentiam cum Scaligero dicere, & corpus, cui illae insunt, cum Aristotele & Schegkio ἀναλογον τῷ τῶν ἄστοων στοιχείω nominare non debeam, caussam nullam video. Et ex Aristotelis Interpretibus quidam, inter quos praecipuè Zimara, non solùm animas formis elementorum superadditas esse, sed & formam mistionis esse quintam formam, re distinctam à quatuor elementorum formis, & illis superadditam, statuunt. γαλα","prev":{"citation":"Hypomnemata physica 41","label":"CAPVT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/41"},"next":{"citation":"Hypomnemata physica 43","label":"HYPOMNEMA II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/43"},"credit":{"text":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica","quality":"ocr"}}