{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hypomnemata physica 437","citation":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica 437","ref":"437","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/437","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/437","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/437.md","author":{"name":"Daniel Sennert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert"},"work":{"title":"Hypomnemata physica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica","urn":null},"verse":false,"words":233,"text":"corAn Atocorpuscula haec seminis vices obire, seminique mi animam proportioni respondere concedit, verè tamen continensemina esse negat: verùm cur id faciat, caussam tes semen non video, nisi fortè hanc, quod semen tale, ut dici possint. alia, externam formationem non habet, inte rim seminale principium non sine caussa dicitur. Non enim externa figura & certo modo facta formatio, semen constituit primariò, sed anima in eo latens, cum spiritu illo insito, qui elemento stellarum respondere dicitur, & foecunda facit semina; quae quia cum illo suo subjecto in minimis & jam corpusculis esse possunt, nulla caussa est, cur non & illa semina suo modo, aut seminale principium dici possint. Et licèt anima, quae in talibus corpusculis latet, terram vel aquam, in qua continetur, non informet, sed in iis ut in vase lateat: tamen corpuscula illa, in quibus ut proprio subjecto est, informat, & in iis actu primo est, ad actum verò secundum accedit idoneum locum nacta. Aliae verò plantae magis propriè sponte nasci dicuntur, cùm non proveniant à semine & anima ejusdem speciei, sed ab ea forma, quae in planta nobiliore loco materiae proximae, & subjecti animae specificae fuit, quomodo fungi, de quibus, capite praecedente, dictum, & muscus in arboribus nascuntur. Nascitur autem muscus variis in arboribus, Muscigein cedro, populo, quercu, & picea, à qua in val. veratio, lis Ananiae, montibus supra Tridentum, muscum admodum villosum se quampluries decerpsisse, multò odoratiorem, pulchrioremque, quam qui in populo & quercu provenit, scribit Matthiolus, in I. Dioscor. cap. 20.","prev":{"citation":"Hypomnemata physica 436","label":"CAPVT VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/436","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/436"},"next":{"citation":"Hypomnemata physica 1-3","label":"CAPVT VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/1-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/1-3"},"credit":{"text":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica","quality":"ocr"}}