{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hypomnemata physica 444","citation":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica 444","ref":"444","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/444","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/444","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/444.md","author":{"name":"Daniel Sennert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert"},"work":{"title":"Hypomnemata physica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica","urn":null},"verse":false,"words":236,"text":"Radicitùs extirpatum putabam à furibus pharmacariis, quibus omnia pervia sunt. Amplius octo annos haud comparuit. Prope ejus locum depacta est oxyacantha. Locus ipse ligonibus atque marris subactus, agitatus recepit semen Hippolapathi, quem Raved falsò putant. Crevit: aream implevit, evulsum est. Me aegrotante totum triennium pars illa ab omni opere vacua atque otiosa fuit. Hoc anno comperi, Acanthi illius redivivas reliquias binas, pulcherrimis nitidissimisque foliis, stipite tum magnitudine tum flore luculento. Itaque ut in tritico, hordeo, avena, & aliis plantis emortuis semen in stramine suis thecis inclusum salvum manere potest: ita etiam succus ille seminale principium continens, per totam plantam diffusus in quibusdam plantis etiam emortuis & exsiccatis aliquandiu alicubi durare potest. Sicut tamen non quis rectè dixerit, exsiccatam jam avenam vel triticum vivere, etsi in siccis aristis semen vivum contineat: ita etiam dicendum non est, signum illud vivere, sed saltem in se principium seminale continere. Paucę tamen plantę semel exsiccatae, pristinam illam seminalem dispositionem, quae ad actum secundum exercendum necessaria fuit recuperant. In olea id aliquando fieri observatum est, utpote quae pingui illo & balsamico humore prae caeteris abundat. Idem etiam in orno & populo accidisse antea dictum. Herbas tamen, ubi putrescunt, & corrumpuntur, dibzy G Goog tur, reviviscere posse, quotidiana experientia trefacta renascuntestatur, dum in agris & hortis fimo stercoratur. tis, eae plantae, quae in fimo putruerunt, generantur, succo seminale principium continente integro manente. Et norunt omnes agricolae, E stereore quod ex suillo stercore sonchus generatur, in suillo sonvineis, hortis, & agris.","prev":{"citation":"Hypomnemata physica 443","label":"CAPVT VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/443","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/443"},"next":{"citation":"Hypomnemata physica 445","label":"CAPVT VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/445","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/445"},"credit":{"text":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica","quality":"ocr"}}