{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hypomnemata physica 466","citation":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica 466","ref":"466","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/466","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/466","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/466.md","author":{"name":"Daniel Sennert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert"},"work":{"title":"Hypomnemata physica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica","urn":null},"verse":false,"words":227,"text":"De animalculorum autem & insectorum generatione optarim plura, quàm quae habentur, hac de re extare ab alijs scripta, & miror, quod Ulysses Aldrovandus, Vir Doctissimus, in laboriosissimo isto opere de Insectis multa alia minuta de ijs persequitur, de eorum verò generatione pauca in medium affert Etsi enim insecta pleraque coëant, & ovo quid simile pariant; de quo Aristoteles, de hist. animal lib. 5. cap. 8. & 19. videatur tamen, cum etiam sponte nasci talia insecta certum sit; hoc primò quaeritur, utra praecesserint, ea nimirum, quae sponte pro veniunt, an quae ex coitu & semine procreantur, Tetigit hanc quaestionem Augustinus, li. I. de Genesi, dum scribit, quaestionem esse, utrum nonnulla de minutissimis hisce animalibus in primis rerum mortalium conditionibus creata sint, an ex consequentibus rerum mortalium conditionibus, aut cadaverum tabe gignantur, quaedam de corruptione lignorum & herbarum, quaedam de corruptione fructuum. Eam verò quaestionem solvit Eucherius, li I. in Genesi, dum statuit, exstitisse rerum omnium formas in principio, sed alias actu, alias potentia De minutissimis, inquit, animalibus credendum est, quaecunque ex aquis vel terris nascuntur, in prima rerum conditione fuisse creata, caetera verò, quae de vitijs corporum, vel lignorum, vel cadaverum nascuntur putredine, non tunc creata sunt in specie, sed inerat in corporibus eorum praesens seminis origo, ut consequenter & de eorum corruptionibus de suo quaeque genere exorirentur. Haec Eucherius. Et rectè, atque ex nostra sententia, ut non sit, ut ego Novator & Paradoxologus primus audiam.","prev":{"citation":"Hypomnemata physica 465-2","label":"CAPUT VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/465-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/465-2"},"next":{"citation":"Hypomnemata physica 467","label":"CAPUT VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/467","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/467"},"credit":{"text":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica","quality":"ocr"}}