{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hypomnemata physica 483","citation":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica 483","ref":"483","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/483","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/483","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/483.md","author":{"name":"Daniel Sennert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert"},"work":{"title":"Hypomnemata physica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica","urn":null},"verse":false,"words":213,"text":"viv. ort. ca. 44. existimatque, non posse ab anima fungi eos produci, utpote quae fit in vegetabilium genere infimo, nec possit supra vires suas agere, & procreare animam sentientem, vegetabili nobiliorem. Atque eadem de caussa etiam fungi animam in sentientem transmutari non posse. Ipse verò statuit, ex fungis nasci vermes, quia in substantia tuberis ac fungi multa contineantur corpuscula ex animalium corporibus, seu vivis, seu mortuis egressa, in quibus corpusculis pristinae sentientis animae potio velut in vase resideat, quae emarcescente fungo, & calore ambientis dispositiones ad vitam necessarias adepta, sponte animetur in vermiculis. Verùm opinio haec Liceti saepius jam proposita & examinata est. Hoc loco in ea primò hoc dubium occurrit, an vermiculi illi, quia sunt ex animalium genere, simpliciter plantis nobiliores sint: quod necessarium non videtur. Neque enim Creator vermes istos primitus intendit & creavit, sed plantas, ut supra, cap. 4. de fine talium diximus. Deinde saepius jam dictum; esse Hh 2 μέγα yGoogle μέγα λίαν αἴτημα, quod forma animalium nobiliorum in vermium ignobiliorum formas mutetur. Praeterea fungi saepe nascuntur in arboribus & sub arboribus, in sylvis, in quibus aliquod cadaver animalium fuisse vix credibile. Et quidem singulis annis nascuntur, & licèt forsan excrementa sua deposuerint eò loci animalia, in ijs tamen anima animalis non fuit. Deinde è varijs plantis perfectioribus vivis vermes nascuntur. Plinius, lib. 13. cap.","prev":{"citation":"Hypomnemata physica 1-4","label":"CAPUT VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/1-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/1-4"},"next":{"citation":"Hypomnemata physica 484","label":"CAPUT VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/484","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/484"},"credit":{"text":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica","quality":"ocr"}}