{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hypomnemata physica 488","citation":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica 488","ref":"488","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/488","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/488","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/488.md","author":{"name":"Daniel Sennert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert"},"work":{"title":"Hypomnemata physica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica","urn":null},"verse":false,"words":199,"text":"Tempore enim verno plerunque hoc modo erucae generantur, antequam apparent papiliones, ac propterea cùm erucae illae praecedant papiliones, illas non ex papilionis semine, sed ex plantis corruptis generatas fuisse, indicio est. Id quod ipse concedere necesse habet Aldrovandus, dum postea refert, erucas eas, quae in papiliones commutantur, non omnes ex papisionum ovis, sed quasdam etiam ex plantarum corruptione generari. Idque etiam testatur experientia, quâ constat, frequentissimè ex plantarum corruptione erucas ex his papiliones nasci, qui ova pariunt, è quibus rursum erucae, & ex his iterum papiliones nascuntur. Eodem in loco Aldrovandus negat, papiliones omnes nasci ex erucis, sed quosdam è vermibus fieri statuit, scribitque, frumentum, si humidius fuerit, vermes producere, hos chrysalides, ex quibus papiliones. Exire etiam se vidisse scribit papiliones ex arborum, maximè salicum, cavis, suo vix spolio denudatos papiliones. Verùm de hoc ipso dispiciendum annon illi ipsi vermes erucae fuerint, quod credibile est, quae postea mutatae fuerint in chrysalides, & hae in papiliones. Neque erucae ejusdem generis sunt, sed aliae fiunt è plantis viventibus, aliae è frumento, aliae è lignis. Et omnino erucae illae, è quibus bombyces, non eandem figuram retinent, sed quater pellem mutant. De qua re videatur Libavius, lib. 1. bombycior. qui diligentissimè hac de re scripsit.","prev":{"citation":"Hypomnemata physica 487","label":"CAPUT VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/487","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/487"},"next":{"citation":"Hypomnemata physica 489","label":"CAPUT VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/489","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/489"},"credit":{"text":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica","quality":"ocr"}}