{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hypomnemata physica 506","citation":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica 506","ref":"506","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/506","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/506","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/506.md","author":{"name":"Daniel Sennert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert"},"work":{"title":"Hypomnemata physica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica","urn":null},"verse":false,"words":223,"text":"Et credibile est, conchas illas per gramina illa, aut algam inter mediam, tanquam per venas umbilicales foetui nutrimentum è ligni cariosi vicosâ pinguedine & substantia attrahere. Quod verò Hollandorum relationem, qui aves ejusmodi ovis incubantes viderunt, attinet, ea cum reliquis ita conciliari potest, quod scilicet è conchis quaedam primitus in Anglia & Scotia generati fuerint, aliò tamen volare potuerint: è quorum numero fuerint anseres illi, quos Hollandi in itinere suo in novam Zemblam in scopulis quibusdam viderunt. Cùm enim pleraque etiam insecta sponte nata postea coeant & generent: cur non aves hę multò perfectiores idem facere possent? De modo autem generationis hujus animalis vix certi aliquid apud autores occurrit. Idem Mejer, cap. 5. concharum & avium harum generationem coelo tribuit, & à coeli, nescio quâ, virtute imaginativâ eas provenire putat. Verùm, ut alibi dictum, coelum saltem caussa est universalis; cùm hîc de proxima quaeratur. Neque etiam istarum avium generationem spontaneam esse puto, sed eas, ut alias conchas, generari existimo. Si quis verò miretur, è conchis avem nasci, is cogitet, creatori tam facile fuisse conchas facere, quae aves ferant, quàm quae conchas; & perpendat, quàm multa alia miranda in rerum natura accidant. Inter quae & illa, quae de agno vegetabili Tartariae scribuntur, quem Sigismundus, Baro de Herberstein in rerum Moscovvitarum commentariis, ita describit: Non procul, inquit ille, à Caspio mari inter Volga & Iaik fluvios habitabant quondam Savvolhenses Reges, de quibus postea.","prev":{"citation":"Hypomnemata physica 505","label":"505","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/505","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/505"},"next":{"citation":"Hypomnemata physica 507","label":"507","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/507","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/507"},"credit":{"text":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica","quality":"ocr"}}