{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hypomnemata physica 515","citation":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica 515","ref":"515","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/515","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/515","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/515.md","author":{"name":"Daniel Sennert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert"},"work":{"title":"Hypomnemata physica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica","urn":null},"verse":false,"words":203,"text":"Equibus facile est ad eorum objectiones Seminale principium respondere, qui capere non possunt, quoin quibus modo materia seminalis, in quisquiliis, v E quibus mures generari creduntur, (si modò, ut jam dictum, è quisquiliis generantur) possit esse ejusdem naturae specificae cu lemine maris & foeminae, è quo caeteroquin generantur Animadvertendum enim est, in ejusmodi ignobilioribus animalibus generationem non ita ad semen maris & foeminae strictè alligatam esse, ut in perfectis animalibus sed non solùm unum sexum solum generare posse; sed ut semina plantarum quaedam etiam in materia vili, ut pluvia, consistere & permanere possunt: ita etiam seminalis materia horum animalium in quisquiliis, vel alia vili materia remanere potest. Ortum hunc, ubi animal ex animali ejusdem speciei sed sine semine, vel semine paterno generatur, ad spontaneum viventium or tum refert Fortumus Licetus, lib. 3. de spont. viv. ortis cap. 50. Verùm mihi minus propriè spontanea haec generatio nimirum videtur. Et sicut plantarum, quae sexum non habent, per semen generatio, aut per avulsum surculum, vel radicem propagatio, ideo spontanea non dicitur, cùm ab eadem specie fiat, & per semen, seu partem seminale principium in se continentem: ita & mures, si sine mare in se semen generant, aut anguillae ex muco seminale principium in se conspontè nasci propriè tinente producuntur non dicuntur.","prev":{"citation":"Hypomnemata physica 514","label":"514","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/514","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/514"},"next":{"citation":"Hypomnemata physica 516","label":"516","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/516","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/516"},"credit":{"text":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica","quality":"ocr"}}