{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hypomnemata physica 520","citation":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica 520","ref":"520","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/520","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/520","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/520.md","author":{"name":"Daniel Sennert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert"},"work":{"title":"Hypomnemata physica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica","urn":null},"verse":false,"words":245,"text":"Atque hoc Kk 4 yGoog hoc modo sponte oriri posse in utero humano serpentem, in cute mulieris canisvè pulicem, intra cutis meatus pediculum. Verum enim verò primum generationis modum quod attinet, vix ille vero consentaneus est. Neque enim dum probatum, animam unam generare aliam diversae speciei posse. Equidem naturae inhabilitate materiae impeditae saepe in agendo fine suo frustrantur, ita ut interdum etiam monstra fiant; & unam animam diversa corpora induere posse, antea dictum: verum quod aliam animam producere possit, vero non consentaneum est. Et quidem anima omnis sui multiplicativa est, non aliam è subjecta materia, & in subjecta materia generando, sed sese ex benedictione divina multiplicando, aliquidque suae essentiae sine sui diminutione communicando. Nequę quod exempli & probationis loco affert, mulus generat, quod equi anima agendo in materiam asinae, ut viliorem. producat animam muli, sed equus suam animam communicat, quae cum semine & anima asinae mista, non asinum producit, sed mulum, & de equi & de asinae natura participantem. Secundus etiam modus locum habere non potest. Neque enim dum lumbrici in intestinis generantur, illius portio animae à lumbrico antea decisae adfuit, sed materiae est talis dispositio, ut ex ea lumbricus generari possit. Tertiò equidem in excrementis, in quae partis alicujus substantia convertitur, vermes generantur, ut in ulceribus interdum accidit: Verùm quis credat, animam humanam (unam enim esse in homine animam, supra probatum) ita degenerare, ut in vermis animam abeat. Et mittamus istam de anima hominis quaestionem, oriuntur in equorum ulceribus saepe vermes, quis verò credat, animam equi in animam vermis mutari?","prev":{"citation":"Hypomnemata physica 519","label":"519","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/519","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/519"},"next":{"citation":"Hypomnemata physica 522","label":"522","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/522","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/522"},"credit":{"text":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica","quality":"ocr"}}