{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hypomnemata physica 6","citation":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica 6","ref":"6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/6.md","author":{"name":"Daniel Sennert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert"},"work":{"title":"Hypomnemata physica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica","urn":null},"verse":false,"words":266,"text":"afflatu edita sunt; omnia illa, quae in historia creationis habentur, verissima esse putandum est: & à pietate alienum, putare, quae ibi dicuntur, vel latum unguem à veritate aberrare. Et sit, de quo iam non disputo, ut passim quaedam in Sacra Scriptura de rebus naturalibus occurrant, quae ex vulgata hominum sententia, & ad vulgi captum vel tropicè, vel figuratè dicta sunt: tamen de historia creationis id dici nullo modo potest, utpote quam Deus unico hoc Mosis scripto clarè comprehensam ad extrema usque mundi tempora hominibus notam esse voluit. Et licèt Scripturae S. scopus primarius sit, media salutis aeternae proponere: ab ijs tamen historia creationis mundi excludenda non est, ut Apostolus, ad Rom. I. v. 20. docet; cum unâ operâ à Spiritu Sancto ea nobis in ijs revelentur de rebus naturalibus, ad quae nullius ingenij acumen pervenire potuit. Cuius rei exemplum creatio mundi & ipse Aristoteles praebent. Sit enim, ut, quod I. Caes. Scaliger censet, à natura omne ingenij humani acumen in Aristotele ostentatum sit; is tamen ad Creationem cognitionis mundi pervenire non potuit, ut doctissimi Peripatetici fatentur. Ideoque à S. Scripturae sensu manifesto recedere, & paganis assentiri, nec licet, nec pium est. Et quamuis ad vitam aeternam obtinendam indifferens sit, quam quis de rebus naturalibus teneat opinionem, & in hac humanae mentis caligine error, qui hac in re ex imbecillitate mentis humanae committitur nemini in consequenda vita beata fraudi esse possit: tamen si quis sciens Sacris literis contradicat, & pagani alicuius autoritatem pluris, quàm Sacras literas faciat, omnino illum graviter peccare puto. Excusari certè non potest, nec ab ullo Medico vel Philosopho Christiano debet, Galenus, qui, lib. 2. de puls. different: c. 4.","prev":{"citation":"Hypomnemata physica 5","label":"HYPOMNEMA I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/5"},"next":{"citation":"Hypomnemata physica 7","label":"HYPOMNEMA I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/7"},"credit":{"text":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica","quality":"ocr"}}