{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hypomnemata physica 69","citation":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica 69","ref":"69","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/69","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/69","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/69.md","author":{"name":"Daniel Sennert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert"},"work":{"title":"Hypomnemata physica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica","urn":null},"verse":false,"words":198,"text":"Dispositiones autem illae interdum ab ipso ortu insunt, interdum postea adveniunt, Quae ab ipso ortu adsunt, quaedam sunt haereditariae, quae cùm antea in parentibus fuerint, cum ipsis principiis generationis in sobolem derivantur, quaedam verò etsi in parentibus non fuerint, à matribus tamen per imaginationem foetui imprimuntur, unde accidit, ut nati cibos aliquos aversentur, quos matres gravidae vel aversatae fuerunt, vel quorum compotes fieri non potuerunt. Post ortum interdum per morbos, interdum ex cibi alicujus crebrius & copiosius sumti fastidio excitantur. In qua re imaginationis plerumque primariae vires sunt, de quibus, de consens. & dissens. chymic. cap. 14. actum. Tertium genus occultarum qualitatum est Occulta qualitarerum, quae non vivunt, quae tamen suas fortes gemmas specificas, alias ab elementis, habent. Ita marum, ob formam suam specificam magnes trahit lapidum, ferrum. Habentque gemmae singulae, ut & me& metallorum. talla ac mineralia suas occultas proprietates & vires, quae à forma ipsarum specifica fluunt; quae tamen formae specificae, ut aliae omnes, animum hominis latent. Occulta Quartò sunt occultae proprietates in rebus qualitanaturalibus, quae antea vixerunt, sed jam amtes rerum plius non vivunt. Quales passim in plantis & omortus animalibus, quibus loco medicamentorum rum. utimur, apparent. Neque enim vivis animalibus vel plantis ferè utimur in Medicina, sed iam emortuis.","prev":{"citation":"Hypomnemata physica 68","label":"CAPVT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/68","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/68"},"next":{"citation":"Hypomnemata physica 70","label":"CAPVT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/70","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/70"},"credit":{"text":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica","quality":"ocr"}}