{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hypomnemata physica 76","citation":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica 76","ref":"76","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/76","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/76","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/76.md","author":{"name":"Daniel Sennert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert"},"work":{"title":"Hypomnemata physica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica","urn":null},"verse":false,"words":215,"text":"Rectius illae, ut color in arbore, lux in corpore lucido, qualitates materiales dici posse videntur; cum à materia non separentur: hae species spiritales. Atque non exigua inter qualitates illas materiales, & species nas spiritales est differentia. Nam illa insunt suo subiecto, & cum eo, & ad eius motum moventur, nec ab eo sunt separabiles, & successivè in subiecto recipiuntur, nec sunt plures eiusdem in eodem subiecto numero differentes, non confusae, sed distinctae. At spiritales illae species à corpore à quo oriuntur, in orbem quasi rectà, radii instar, diffunduntur, non moventur cum aëre, cui insunt; in eodem subiecto numero plures non confusae insunt, quod ex plurium candelarum pluribus umbris apparet; multae earum etiam per solida corpora transeunt, ut ex sono & magnete apparet. Interim non sunt inefficaces, sed vires earum rerum, à quibus fluunt, obtinent; sicut lumen lucem repraesentat; magnes trahit ferrum, umbra taxi noxia est. Quamvis autem vulgò saltem inter species sensibiles harum specierum fiat mentio: tamen procul dubio multò plures sunt, quàm à sensibus humanis apprehenduntur. Et per eas multae rerum sympathiae & antipathiae, & mirandae operationes atque actiones, quae hodie à nonnullis Magneticae dicuntur, accidunt. Id quod agnovit sul. Caes. Scaliger, qui, exerc. 344. sect. 5. ubi de sympathialoquitur, tandem concludit, talia per species fieri & habere se species tales sicut radium continuum promotum, qui etiam per & ultra phialae vitrum propagatur.","prev":{"citation":"Hypomnemata physica 75","label":"CAPVT IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/75","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/75"},"next":{"citation":"Hypomnemata physica 77","label":"CAPVT IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/77","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/77"},"credit":{"text":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica","quality":"ocr"}}