{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hypomnemata physica 95","citation":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica 95","ref":"95","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/95","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/95","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/95.md","author":{"name":"Daniel Sennert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert"},"work":{"title":"Hypomnemata physica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica","urn":null},"verse":false,"words":190,"text":"Omnino enim de primis atomis verum est, si singula duntaxat singularum genera capiantur, nullam earum propter parvitatem à nobis cerni posse: si multa verò invicem congregentur, earum moles magnitudinesque cernuntur, quod, ut & ante dictum, & Plato, in Timaeo, docuit. Corpora ergo haec, cùm sint minima ac subtilissima; & in alia corpora facile sese penetrant, & aliis materiam praebent. Ut per omnia corporum naturalium genera Atomi idiscurramus, & primò elementa quod attinet, gneae. Ignis in ferrum & aquam sese insinuat. Idem insensibili modo aëri permistus tempore aestivo aestum parit; imò, quod compertum, aliquando sylvas accendit. Idem aliis rebus variis permiscetur, & pro varia cum iis commistione varias species exhibet. Equidem per se neque lucet, neque urit ignis, ut J. Caes. Scaliger, exerc. 9. docet, sed quod lucet & urit, id facit aliena corporis admistio, & partium propinquitas, quarum coactione in minore spatio substantia maior; ac propterea maior vis. Non comburit verò rarefactus, sicut ne lucet quidem. Qui fumus ascendit, is in se ignis habet plurimum. Neque tamen vim habet comburendi, neque luce ullâ fulget, & quae in verubus assantur, ab eo, quem videmus, igni non tanguntur, sed ab eo tanguntur, quem non videmus: adeo verò tanguntur, ut etiam crementur tandem.","prev":{"citation":"Hypomnemata physica 94","label":"HYPOMNEMA III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/94","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/94"},"next":{"citation":"Hypomnemata physica 96","label":"HYPOMNEMA III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/96","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/96"},"credit":{"text":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica","quality":"ocr"}}