{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hypomnemata physica 96","citation":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica 96","ref":"96","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/96","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/96","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/96.md","author":{"name":"Daniel Sennert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert"},"work":{"title":"Hypomnemata physica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica","urn":null},"verse":false,"words":239,"text":"Neque tamen visibilis est ignis ille. Et idem; exerc. 325. sect. 7. Ignis longè, quàm aër, pellucidior. Tenuior enim. Hic apud nos flavus est propter admistionem. Est nimirum ignis in vapore, in fumo, in carbonibus ignitis, in flamma, Aristoteli flamma fumus ardens est; nec planè malè. Flamma enim nihil aliud esse videtur, quàm coitio & unio particularum ignis, separatis heterogeneis admixtis. Dum enim propter distantiam & contrariorum admistionem coire minimae ignis particulae non possunt, ablato obstaculo uniri incipiunt. Hinc accidit, ut, ubi locus; in quo ignis continetur, conclusus est, flamma non excitetur, quamprimùm verò aëri ingressus datur, & heterogenea illa corpuscula discutiuntur, flamma excitetur. Nec tamen flamma planè pura est, sed aliquid heterogenei in se continet, quod vel color docet. Ille verò ignis, qui supra flammam, purior est; & propterea non videtur. Nimirum ex diverso atomorum concursu corpora saepe diversa, quae tamen sunt unius naturae, oriri videntur. Ignis est unus tantùm, diversa tamen nomina subit, pro diverso atomorum eius concursu. Multarum partium homogenearum ignis concursus requiritur ad ignis existentiam sub forma lucis & actu caustico; quem tamen ubi ignis non habet, reverâ etiam ignis est. Aër verò omnibus penè corporibus inest. Cum enim corpora naturalia pleraque porosa sint, eorum vacua spatia naturaliter aër implet. Ut de aliis non dicam, metalla alia sonora sunt, alia sonum non edunt. Quae si sonum edunt, aërem in poris suis continent, utpote qui soni subiectum est. Ita ligna ad sonum admittendum apta sunt; quod non fit nisi beneficio aëris.","prev":{"citation":"Hypomnemata physica 95","label":"HYPOMNEMA III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/95","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/95"},"next":{"citation":"Hypomnemata physica 97","label":"HYPOMNEMA III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/97","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/97"},"credit":{"text":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica","quality":"ocr"}}