{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disquisitio physica de nive 23","citation":"David Blaesing, Disquisitio physica de nive 23","ref":"23","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-blaesing/disquisitio-physica-de-nive/23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-blaesing/disquisitio-physica-de-nive/23","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-blaesing/disquisitio-physica-de-nive/23.md","author":{"name":"David Blaesing","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-blaesing"},"work":{"title":"Disquisitio physica de nive","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-blaesing/disquisitio-physica-de-nive","urn":null},"verse":false,"words":283,"text":"An forsan, inquit, dicemus, quod verius est, in quibuscunque aër continetur purus, talia omnia etiam per tenebrosam noctem alba videri, sed etiam causam esse, ut videantur simul reliqua. Ubi tamen omninò lux desit, velut cùm in conclavi tenebrosò nix est, tunc non videri sed nigram esse ut reliqua omnia, quòd aër ille omninò luminis sit expers. Existimat igitur Cardanus, nivem in tenebrosô conclavi nigram esse, ea propter, quia nix omnem suam albedinem extrinsecus à luce habet. Dubitamus autem non immeritò, an Cardanus hoc in nive expertus sit? experientia enim testatur, nivem etiam in densissimis tenebris lucem quandam, licet maximè dubiam à se diffundere; quo circa auguramur Cardanum falsâ suâ hypothesi, colores à luce extrinsecâ oriri, seductum, sine experientiâ niDominus vi ut reliquis omnibus nigredinem attribuisse. Linemannus, qui itidem huic hypothesi favere videtur, dicit, nivem tum temporis, quando atrae nubes omnem intercipiunt siderum fulgorem à nobis insensibili & invisibili quâdam vaporum aur exhalationum flammulâ illustrari ac de albari, eò quòd nives nihil aliud sint, quàm multa specula utrinque politissima, & ad reflectendum cujus vis igniculi radios perquam idonea. vid. delic. Calendar. ex prognost. ann. 1649. quaest. 1. sin. Verum enim vero unde constat, vapores & exhalationes tantâ luce gaudere, ut nivem possint illuminare? & qui fieri potest, ut halituum lux insensibilis in tantum corpus obscurum illustrare valeat, ut oculis etiam eminus usurpetur? insuper non omnes nives exacta specula ob exhalationes intertextas referunt. Quod hypothesin Cardani attinet, colores à luce extrinseca formari, habet illam cum bene multis communem; inter quos Thomas VVillisius de Ferm. c. 10. p. 74. qui omnes rerum colores spectra appellat, quòd non reverâ rebus inexistant, sed spectrorum instar omnes suas apparitiones à radiis lucis mutuent: Nihil, inquit, cernitur praeter lucis radios directos aut reflexos, p.","prev":{"citation":"Disquisitio physica de nive 22","label":"22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-blaesing/disquisitio-physica-de-nive/22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-blaesing/disquisitio-physica-de-nive/22"},"next":{"citation":"Disquisitio physica de nive 24","label":"24","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-blaesing/disquisitio-physica-de-nive/24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-blaesing/disquisitio-physica-de-nive/24"},"credit":{"text":"David Blaesing (with Jacob Mittelpfort), Disquisitio physica de nive. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitio_physica_de_nive","quality":"ocr"}}