{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disquisitio physica de nive 27","citation":"David Blaesing, Disquisitio physica de nive 27","ref":"27","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-blaesing/disquisitio-physica-de-nive/27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-blaesing/disquisitio-physica-de-nive/27","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-blaesing/disquisitio-physica-de-nive/27.md","author":{"name":"David Blaesing","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-blaesing"},"work":{"title":"Disquisitio physica de nive","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-blaesing/disquisitio-physica-de-nive","urn":null},"verse":false,"words":343,"text":"Non solùm autem nix terram tot partubus per aestatem ac autumnum enervatam reficit, ejusque residuas vires ne plane evocentur, frigore suô reprimit, sed etiam candidissima ubera praebens subtilissimum liquorem atque salutarem spiritum ex aëre deductum ipsi instillat, unde in variorum generum semina & radices, quae in gremio ejus delitescunt, insignis redundat utilitas, & perinde ac terra sub nive tanquam sub egregio vestimentô, aut plumeâ culcitrâ à sibi inimicâ frigoris injuriâ defenduntur. conf. Theophrast. lib. 2. de causis plant. Plinium lib. 17. c. 2. Thomasium phys. p. 109. Experiuntur hanc à nive utilitatem etiam herbae exoticae pretiosiores, quae incolumes sub eâ servantur, aliaeve plantae quàm plurimae jam enatae de quibus Scaliger Exercit. 54. n. 2. sequentia habet: Enatis enim, inquit, segetibus incubantes (nives) tum suborientium herbarum maleficia tollunt, tum prohibent frugum luxuriam: quae tum in radices introrsum demittatur tum postea efferat sese ad siliquas aut spicas habitiores idcircò futuras atque laetiores. conf. Fromond. Meteor. pag. 457. Comprobat hoc Dominus Linemannus non injucundâ in Prussiâ nostrâ observatâ historiâ: I. c. ex prognost. anni 54. quaest. ult. De reliquis quos nix confert usibus praeprimis in Medicinâ, legi meretur Excellentissimus Thomas Bartholinus in peculiari tractatu, quem edidit de nivis usu medico. §. XXVII. Hucusque ἐγκύκλιον nostram nivem à primò egressu ad reditum ipsius comitati sumus, neque ipsam adhuc deserere animus esset, nisi ipsa nos prior desereret. Postquam enim ad terram descendit, eamque foecundavit, suo munere ritè defunctô, interit, & in aquam, aliave ex quibus constat, resolvitur. Enim verò remoratur nos Childraeus Anglus, quem apud Becmannum Histor. Orb. Terra. part. I. c. 1. §. 10. quibus. dam nivis partibus incorruptibilitatem in zonis frigidis attribuisse legimus, imò eò progressum esse, ut terraqueum globum ea propter non rotundâ amplius, sed ovali figurâ praeditam esse defenderit. Huic assertioni fidem facturus pro compertô supponit in zonis frigidis, imprimis sub utroque polo coelum saepe saepius ningere, justô autem calore destitui, qui potis sit nivem in aquam convertere. Quâ de causâ colligit, terris in zonis frigidis potissimum sub utroque polô sitis quotannis aliquid accedere, quô auctario tantò temporis tractu singulis annis repetito, globosa terrae figura in ovalem commutata sit.","prev":{"citation":"Disquisitio physica de nive 26","label":"26","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-blaesing/disquisitio-physica-de-nive/26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-blaesing/disquisitio-physica-de-nive/26"},"next":{"citation":"Disquisitio physica de nive 28","label":"28","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-blaesing/disquisitio-physica-de-nive/28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-blaesing/disquisitio-physica-de-nive/28"},"credit":{"text":"David Blaesing (with Jacob Mittelpfort), Disquisitio physica de nive. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitio_physica_de_nive","quality":"ocr"}}