{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disquisitio physica de nive 28","citation":"David Blaesing, Disquisitio physica de nive 28","ref":"28","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-blaesing/disquisitio-physica-de-nive/28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-blaesing/disquisitio-physica-de-nive/28","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-blaesing/disquisitio-physica-de-nive/28.md","author":{"name":"David Blaesing","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-blaesing"},"work":{"title":"Disquisitio physica de nive","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-blaesing/disquisitio-physica-de-nive","urn":null},"verse":false,"words":160,"text":"Multa verò sunt, propter quae huic Childraei opinioni nullum locum admittimus: inter alia hoc absurdum secum ducet, quòd nullum in finem terrâ sub polis atque zonis frigidis crescente, reliquae terrae sub aliis zonis positae magis magisque deficerent, quia ne hilum quidem terrae ex nihilô de novo creatur, imò verendum foret, ne successu temporis, zonae temperatae unà cum torridis absumerentur, vel etiam jam maximam partem absumptae sint. Deinde nemo hoc commentum admittet, cui cognitum est, loca directè sub polis collocata per integrum semestre sole supra Horizontem elevato gaudere, cujus calor licet subitò nequeat, valet tamen paulatim & successivè nives resolvere, ad instar guttae, quae cavat lapidem non vi sed saepe cadendo. Calor quoque solis dum per illud tempus nullâ vicissitudine noctis remittit, majora semper capiat incrementa necesse est, perinde ut hypocaustum etiam minori igne calefieri sentimus, dummodo idem ignis perpetuò in fornace die atque nocte foveatur. Plura argumenta contra Childraeum habet Becmannus loco citato. Quae omnia conjunctim sumpta Childraei sententiam aunihilare valent,","prev":{"citation":"Disquisitio physica de nive 27","label":"27","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-blaesing/disquisitio-physica-de-nive/27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-blaesing/disquisitio-physica-de-nive/27"},"next":null,"credit":{"text":"David Blaesing (with Jacob Mittelpfort), Disquisitio physica de nive. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitio_physica_de_nive","quality":"ocr"}}