{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomiae physicae et geometricae elementa 111","citation":"David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 111","ref":"111","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/111","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/111","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/111.md","author":{"name":"David Gregory","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory"},"work":{"title":"Astronomiae physicae et geometricae elementa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa","urn":null},"verse":false,"words":157,"text":"Postquam Veneris & Mercurii Phases per Telescopium conspectae sunt, Systema Mundi Ptolemaicum à Philosophis rejectum est: inde enim clare evincitur Mercurium & Venerem Orbitis suis Solem cingere; ut in Scholio Prop. VI. est ostensum. Qui igitur pro Terrae immobilitate steterunt, Mercurium & Venerem in Epicyclis circa Solem ceu centrum moveri statuerunt, Mundi Systema Philolaicum in tantum amplexi, & Aegyptiorum Vetus postliminio reducentes; quod etiam Vitruvio probatur in suo de Architectura Libro, & Venerabili Bedae in suo de Natura Rerum. Ricciolus in Almagesto Solis satellitio Martem adjungit, ita ut Solis sint Satellites, qui satellitio proprio non gaudent; circa Tellurem vero ceu centrum immediatum, praeter Luminaria, soli rotentur Saturnus & Jupiter, qui Comites habent; atque Systema hoc fere Tychonicum suum dicit. Non erit necessarium Vires earumque directionem explicare, quibus Systema Aegyptiacum & alterum illud paulo diversum Ricciolicum conservari possent: Istud enim ex supra dictis facile apparet. Prout enim illa ex supra descriptis Systematibus componuntur, ita Vires ad illa conservanda necessariae partes sunt supra explicatarum Virium respectivarum.","prev":{"citation":"Astronomiae physicae et geometricae elementa 110","label":"PROPOSITIO LXXXIV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/110","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/110"},"next":{"citation":"Astronomiae physicae et geometricae elementa 111-2","label":"SCHOLIUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/111-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/111-2"},"credit":{"text":"David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa","quality":"ocr"}}