{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomiae physicae et geometricae elementa 237","citation":"David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 237","ref":"237","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/237","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/237","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/237.md","author":{"name":"David Gregory","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory"},"work":{"title":"Astronomiae physicae et geometricae elementa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa","urn":null},"verse":false,"words":207,"text":"In triangulo igitur SLF, è datis LS, LF cum angulo SLF innotescet latus SF distantia focorum, & angulus LSF inter LS positione datam & axem majorem; datur ergo axis hic positione; sed & magnitudine datus est: unde omnia ad Ellipsin pertinentia eliciuntur. PROPOSITIO XXVII. Atis duobus Locis Centricis Planetae & à Sole Distantiis, una cum ejus periodico Tempore, Orbitam Planetae determinare. Sit S Sol; sint Planetae duo Loca Centrica data in rectis SL, SI positione datis, & Planetae Distantiae à Sole sint rectae SL, Sl magnitudine datae. Unde L & I sunt puncta per quae Ellipsis transire debet. Porro, ex Tempore periodico noto (per Prop. XXIV.) determinatur PA Axis major Orbitae Ellipticae. Describatur igitur (per praec. ) Ellipsis, cujus Focus s, habens Axem majorem longitudinis datae, quae transeat per data puncta L & I Loca Centrica Planetae ejusque Distantiae à Sole vel in Oppositione aut Conjunctione cum Sole determinantur, ut Prop. XXI; vel ex observatione ubivis facta, ut Prop. XXII. Ille tamen assumi poterit, qui determinatus est Prop. XIX, dum Orbis planetarii situs Eclipticae respectu definiretur. Quod si plura quam duo Loca Centrica cum Distantiis à Sole correspondentibus suppetant, tum ex quibusvis binis definitâ Orbitâ, videndum num sic definitae congruant, illaque retineatur (si discrepent) quae à pluribus Observationibus probatur; ut in calculo Astronomico fieri consuevit.","prev":{"citation":"Astronomiae physicae et geometricae elementa 236-2","label":"PROPOSITIO XXVI. LEMMA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/236-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/236-2"},"next":{"citation":"Astronomiae physicae et geometricae elementa 237-2","label":"PROPOSITIO XXVIII. LEMMA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/237-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/237-2"},"credit":{"text":"David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa","quality":"ocr"}}