{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomiae physicae et geometricae elementa 240","citation":"David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 240","ref":"240","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/240","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/240","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/240.md","author":{"name":"David Gregory","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory"},"work":{"title":"Astronomiae physicae et geometricae elementa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa","urn":null},"verse":false,"words":397,"text":"KMH, MHN) esse aequales, concludetur rectas duas MK, NH, in quibus praedicti anguli alternatim sunt positi, esse inter se parallelas. Cas. I. Ponatur primo duas quasdam MK, NH esse parallelas. Bisecentur hae in B & A, & juncta BA producatur, donec Ellipsi occurrat in F & E; erit haec (ex Elementis Conicis) Ellipseos diameter, & quidem (per 26. Dat.) positione data; quippe per data puncta B & A transiens. Ducatur per L ipsi EF parallela LX, Ellipsi in X, rectae MK in D, & NH in C occurrens. Et junctae XK, LM occurrant rectae HN (si opus est productae) in punctis P & G. Per Prop. XVII. Lib. III. Elem. Conic. Apollonii est rectangulum XDL ad rectangulum MDK ut ZFq ad ZYq. Item XCL. NCH: LFq. 2Xq. Et igitur XDL. MDK: XCL.NCH. Sed (ut infra ostendetur) est XDL. MDK:: XCL. GCP. Et igitur (per Prop. IX. Elem. v.) est NCH rectangulum aequale rectangulo GCP. Atqui rectangulum NCH datur, quoniam ejus latera NC, CH dantur; tota enim NH initio datur tam magnitudine quam positione, item recta Lc positione, (per 28. Dat:) quare (per 25. Dat.) dabitur & C punctum: item recta GC, quippe cujus termini G & C dantur; datur ergo (per 57. Dat.) CP magnitudine: sed & positione; ergo ipsum P punctum datum est. Datur etiam & K punctum; ergo & puncta illa conjungens recta KP positione datur, & proinde (per 25. Dat.) punctum X in Ellipsi (ubi positione datae LC, KP concurrunt) etiam datum est. Jungantur rectae NX, LH diametro EF (si opus est productae) occurrentes in R & S: eritque (per supra citatam Prop. XVII. Lib. III. Elem. Conic.) tum NCH ad XCL, tum NAH ad EAF, sicut LYa ad ZFq; unde NCH. XCL: NAH. EAF. Et per inferius demonstratum est NCH.XCL: NAH. RAS; quare (per IX. El. V.) RAS rectangulum rectangulo EAF aequale est. Sed RAS datur, (cum tria puncta A, R & S dentur, A quidem ut supra ostensum, R & S per 25. Datorum; nempe datae positione rectae EF cum positione datis rectis XN, HL concursus;) rectangulum igitur EAF datum erit. Simili ratione invenietur EBF rectangulum: & dantur puncta A & B; ergo & ipsa EF magnitudine, ut deinceps ostendemus: Sed prius inventa erat ejus positio; quare diameter EF positione & magnitudine data est. Porro, TYq est ad EFqut NCH ad XCL, ut supra ostensum est; hoc est, (per 1. Dat.) in ratione data, ob data NCH, XCL rectangula; quare & prioris subduplicata ratio, nempe ratio TY ad EF (per 24.","prev":{"citation":"Astronomiae physicae et geometricae elementa 239-4","label":"PROPOSITIO XXXI. LEMMA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/239-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/239-4"},"next":{"citation":"Astronomiae physicae et geometricae elementa 241.1-5","label":"241.1 to 241.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/241.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/241.1"},"credit":{"text":"David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa","quality":"ocr"}}