{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomiae physicae et geometricae elementa 338","citation":"David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 338","ref":"338","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/338","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/338","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/338.md","author":{"name":"David Gregory","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory"},"work":{"title":"Astronomiae physicae et geometricae elementa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa","urn":null},"verse":false,"words":280,"text":"SECTIO VII. De Eclipsi Lunae. Cum Lib. III. actum sit de vero Motu Telluris circa Solem, cui per omnia respondet Solis circa Terram Motus apparens; & Lib. hoc IV. de Lunae è Terra spectatae Motibus variis; omniaque quae ob Diurnum Telluris Motum circa proprium Axem in Coelis apparent Lib. II. pertractata habeantur; quaecunque Soli Lunaeve accidunt ex supra traditis facile deduci poterunt. Quoniam vero Eclipses Luminarium Phaenomena sunt inter Coelestia admodum conspicua, quarum contemplationi, causarum investigationi & calculo plurimum (immo ipsos fere natales) debet Astronomia; illas aliorum exemplo seorsim tractabimus, praesertim cum hic plurimae occurrant speculationes dignae quae plene excutiantur. In hunc finem Lemmata quaedam ad utramque Eclipsin praemittemus de Luminarium Semidiametris apparentibus, Terrae & Lunae Umbris &c. quae vulgo nomine Diagrammatis Hipparchi indigitantur, quia ex harum comparatione (quae ex Diagrammate est satis manifesta) Hipparchus Luminarium Magnitudines & Distantias definire est aggressus; sicut antea ab Aristarcho factum in Libro De Magnitudinibus & Distantiis Solis & Lunae, & postea à Ptolemaeo Cap. XV & XVI. Lib. V. Magnae Constructionis. PROPOSITIO XXXII. COlis & Lunae Semidiametros apparentes dato Tempori congruas G invenire. Observentur Tempore quovis Solis Lunaeque Semidiametri apparentes; cumque ex Theoriis Solis & Lunae supra traditis horum Distantiae à Terra tam Tempore Observationis quam alio quovis dato innotescant; eorum apparentes semidiametri etiam innotescent: Sunt enim dati corporis sphaerici Semidiametri apparentes reciproce ut ejus distantiae ab oculo. Artifices Tabulas condunt Semidiametrorum Solis & Lunae apparentium pro Anomaliae mediae gradu (quinisve gradibus) quem Luminare tenet. Cumque porro sphaerae semidiameter, in eadem distantia à Terrae centro, major sit quo Vertici propior est, quippe spectatori vicinioris; & differentia hujus in Horizonte & Vertice sit in Luna sensibilis, in Sole non item: ideo Tabulas Incrementi Semidiametri Lunae apparentis pro singulis (vel quinis) gradibus Elevationis Lunae supra Horizontem etiam condunt.","prev":{"citation":"Astronomiae physicae et geometricae elementa 337","label":"PROPOSITIO XXX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/337","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/337"},"next":{"citation":"Astronomiae physicae et geometricae elementa 338-2","label":"PROPOSITIO XXXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/338-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/338-2"},"credit":{"text":"David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa","quality":"ocr"}}