{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomiae physicae et geometricae elementa 34-2","citation":"David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 34-2","ref":"34-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/34-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/34-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/34-2.md","author":{"name":"David Gregory","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory"},"work":{"title":"Astronomiae physicae et geometricae elementa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa","urn":null},"verse":false,"words":303,"text":"PROPOSITIO XXIX. TIres, quibus Planetae Secundarii in Orbitis suis retinentur, sunt reciproce ut Quadrata Distantiarum à centro sui respectivi Primarii, quod hae Vires respiciunt. Nam quoniam (per Prop. XXI.) Planetarum circum jovialium circa Jovem, & circum saturniorum circa Saturnum revolventium, ita attemperatur Motus, ut Quadrata Temporum Periodicorum in eadem sint ratione cum Cubis Distantiarum eorundem à centro Jovis & Saturni respective; cumque (per Prop. XXIII. ) corporum hâc lege gyrantium Vires Centripetae sint reciproce ut Quadrata Distantiarum à centro: patet Vires illas Centripetas, quibus Planetae isti secundarii versus Jovem & Saturnum respective urgentur, esse reciproce ut Quadrata Distantiarum à centro dicti Primarii respectivi. Haec vero Vis in quovis Secundario est tantum altera pars Vis totius, quâ urgetur satelles; altera vero est Vis omnis Acceleratrix, quâ Primarius urgetur; ut Prop. XX. ostensum est. Quantum ad Lunam Telluris comitem, quia sola circa Terram revolvitur, nequit haec, quoad Distantiam & Tempus Periodicum comparari cum alia; neque proinde Lex Vis Centripetae, quâ versus Tellurem urgetur, modo praedicto deduci. In sequentibus quidem deducitur haec ex figura Orbitae quam Luna circa Terram describit: Verum hucusque ejus Orbitam tanquam à circulari non abludentem consideravimus. Quod si revera esset circulus Telluri concentricus, Lex Virium quibus in Orbe retineretur, non posset inde detegi: Palam enim est hujusmodi Orbitam describi posse, quaecunque tandem sit Lex Vis Centripetae. COROLLARIUM. Ex duabus hisce Propositionibus sequitur, inter Planetas Primarios, Soli propiorem; inter ejusdem Primarii satellites, ipsi Primario propiorem velocius moveri. Nam ostensum est tam in his quam illis Vires Centripetas esse reciproce ut Quadrata Distantiarum à centro: & (Prop. XXVII.) ostensum est Celeritates, in isto casu, esse inverse in subduplicata ratione Distantiarum à centro motûs; sive mediam proportionalem inter Distantias remotioris & propioris esse ad Distantiam propioris ut Velocitas propioris ad remotioris Velocitatem. Cumque harum magnitudinum prima major sit quam secunda, erit tertia major quam quarta; hoc est, propioris Velocitas major Velocitate remotioris.","prev":{"citation":"Astronomiae physicae et geometricae elementa 34","label":"SCHOLIUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/34"},"next":{"citation":"Astronomiae physicae et geometricae elementa 35","label":"SECTIO V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/35"},"credit":{"text":"David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa","quality":"ocr"}}