{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomiae physicae et geometricae elementa 384.1-3","citation":"David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 384.1-3","ref":"384.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/384.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/384.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/384.1.md","author":{"name":"David Gregory","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory"},"work":{"title":"Astronomiae physicae et geometricae elementa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa","urn":null},"verse":false,"words":276,"text":"provenit, Quoniam enim Fluidi elevatio ad c sub Luna L exinde quod hoc gravius sit versus Lunam quam ipsa Tellus quae ad T consistere censetur, quippe vicinius; ejus vero elevatio in puncto A exinde, quod Terra ad T gravior sit ad Lunam quam Fluidum ad A, utpote vicinior; adeo ut Fluidum ad C à Luna prolectatum (ut Kepleri verbo utar) Tellurem post se relinquat, Fluidum vero ad A à Terra quasi relinquatur: si hoc à Solis actione proveniat, effectus non erunt adeo sensibiles, quia Terrae Semidiameter TC vel TA evanescit fere respectu Distantiae immensae inter Terram & Solem, quae respectu Distantiae inter Terram & Lunam (quae triginta Diametros Terrestres vix excedit) satis fit sensibilis; & ideo fluidi ad C gravitas insensibiliter major versus Solem quam ad T, & ad A positi insensibiliter quam ad T minor; unde Figura sphaeroides hinc facta parum supra ipsam sphaeram elevabitur ad vertices C & A, parumque in circulo BD infra eandem deprimetur. Aliqua tamen erit haec Fluidi Terrestris elevatio in C & A depressioque in BD circulo, propter immensas immensi corporis Solaris etiam longissime distantis vires. PROPOSITIO LXV. Aris Fluxus & Refluxus fit ex Fluidi Telluris Globum operientis Figuris sphaeroidibus oblongis, quarum axes producti per Lunam & Solem transeunt. Primus (quod sciam) Aestûs Maris veram hanc causam attigit Jo. Keplerus, qui illam pluribus explicat in Introductione ad Physicam Coelestem commentariis de Motibus Stellae Martis traditam, ubi postquam cujusvis corporis Gravitatem in quodvis universaliter ostendit, sic scribit: Orbis virtutis tractoriae, quae est in Luna, porrigitur usque ad Terras, & prolectat aquas sub Zonam Torridam, quippe in occursum suum quacunque in verticem loci incidit, insensibiliter in maribus inclusis, sensibiliter ubi sunt latissimi alvei Oceani, aquisque spaciosa reciprocationis libertas; & in Astr. Lun.","prev":{"citation":"Astronomiae physicae et geometricae elementa 383-2","label":"SCHOLIUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/383-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/383-2"},"next":{"citation":"Astronomiae physicae et geometricae elementa 384.4-6","label":"384.4 to 384.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/384.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/384.4"},"credit":{"text":"David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa","quality":"ocr"}}