{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomiae physicae et geometricae elementa 401-2","citation":"David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 401-2","ref":"401-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/401-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/401-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/401-2.md","author":{"name":"David Gregory","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory"},"work":{"title":"Astronomiae physicae et geometricae elementa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa","urn":null},"verse":false,"words":260,"text":"PROPOSITIO III. LEMMA. CIAer sese expandat secundum legem hanc experimentis confirmatam, nempe quod spatia in quae comprimitur sunt ponderibus comprimentibus reciproce proportionalia; globus Aeris nostri unciam unam latus, ea cum raritate quam haberet in Altitudine Semidiametri Terrestris, impleret omnes Planetarum regiones ad usque sphaeram Saturni, & longe ultra. Legem expansionis Aeris eam esse quae hic ponitur, sc. quod spatia in quae comprimitur Aer datae quantitatis sunt reciproce proportionalia ponderibus comprimentibus, liquet ab Experimentis Transact. Philos. Mens. Julii An. 1671. N’. 73. consignatis. Hac positâ referat ABZZ tubum erectum infinitum Aere plenum, cujus latera AZ, BZ sunt invicem parallela & Horizonti perXIZ. pendicularia, & fundus AB superficiei Terrae insistens: Patet Aerem ad AB comprimi per pondus totius incumbentis Aeris ABZZ, & Aerem ad ED (ad libitum ductam ipsi AB parallelam) comprimi per pondus incumbentis Aeris EDZZ. Concipiatur Aerem per totam rectam ED expansum comprimi in ejus partem, puta CD, ut ejusdem sit densitatis cum Aere AB, & hoc etiam ad aliam quamvis rectam similiter ductam ut e d fieri, hoc est, Aerem omnem, qui prius per tubum ABZZ expandebatur, comprimi in spatium ABZX ita ut ejusdem sit ubique densitatis. Curvae AcCX, spatium ACCXZdDBA ab una parte terminanti, recta Ec e recta BZ erit asymptotos, quia in quantacunque supra Terram altitudine aliquis est Aer, qui proinde compressus, donec aequidensus sit atque Aer ad AB, aliquis etiamnum manet. Cum igitur eadem quantitas Aeris compressi quantum AB comprimitur (hoc est, ab incumbente Aere AZZB) occupet spatium CD, compressi vero sicut ED, occupet spatium CD; patet per compressionis Aeris legem supra memoratam CD esse ad ED, hoc est, ad AB.","prev":{"citation":"Astronomiae physicae et geometricae elementa 401","label":"PROPOSITIO II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/401","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/401"},"next":{"citation":"Astronomiae physicae et geometricae elementa 402","label":"PROPOSITIO III. LEMMA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/402","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/402"},"credit":{"text":"David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa","quality":"ocr"}}