{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomiae physicae et geometricae elementa 446","citation":"David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 446","ref":"446","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/446","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/446","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/446.md","author":{"name":"David Gregory","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory"},"work":{"title":"Astronomiae physicae et geometricae elementa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa","urn":null},"verse":false,"words":246,"text":") quod in Parabolis, arcuum ACB, 2A ZCZB, in quibus aequantur CD, 202D ad focum tendentes inter verticem & chordam interceptae, ipsae chordae sunt in subduplicata ratione rectarum SC, S 2c; & superius est ostensum rectas CD, 202D esse fere aequales, (spatia nempe per quae Cometa cadendo versus Solem in diversis ab illo distantiis eodem tempore percurreret,) & etiam vestigium Cometae in Observatione secunda proximum esse vertici arcûs ACB, sc. vestigii portionis Trajectoriae à Cometa inter Observationem primam & tertiam descriptae. Sed & punctum 2c hoc modo inventum non pro accurato Cometae vestigio in plano Eclipticae venditatur, sed pro fere vero & ab accurato non nimis remoto. Eâdem methodo determinabitur punctum 30 ex 2c quo 2c ex C, si tria puncta invenire libeat ut Prop. praec. factum; sed hoc modo operando vix ultra secundam operationem necesse erit procedere: Et recta conjungens bina puncta F & 2F, ex assumptis C & 20 per praec. determinata, secabit TB in puncto o (cui propinqua admodum sunt) accurato Cometae vestigio in Observatione tertia, rectaque P2P similiter ipsam TA secabit in puncto xX ejusdem Cometae vestigio in Observatione prima, ut supra ostensum est oportere fieri cum C & 2c sunt punctis veris proxima. Determinatum igitur est punctum quod (in praxi Prop. praec.) primâ, secundâ & tertiâ vice commodissime assumitur pro vestigio Cometae in plano Eclipticae. In punctis C & 2C modo praedicto praeterpropter determinandis, non raro in Operationibus graphicis methodo tentativâ procedendum erit, ubi accuratior aut saltem plene Geometrica deficit; neque opus est Curvas minus parabiles, quibus in constructione opus esset, hic adhibere.","prev":{"citation":"Astronomiae physicae et geometricae elementa 445","label":"Prop. XIII; tum punctum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/445","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/445"},"next":{"citation":"Astronomiae physicae et geometricae elementa 446-2","label":"PROPOSITIO XXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/446-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/446-2"},"credit":{"text":"David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa","quality":"ocr"}}