{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomiae physicae et geometricae elementa 462","citation":"David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 462","ref":"462","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/462","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/462","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/462.md","author":{"name":"David Gregory","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory"},"work":{"title":"Astronomiae physicae et geometricae elementa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa","urn":null},"verse":false,"words":365,"text":"Quae enim nobis est insensibilis, si decuplo major fit, (quod propter decuplo majorem Saturni quam Terrae à Sole distantiam contingere poterit,) non valde sensibilis evadet. Licet Planetae inter Fixas collocati videantur, Observator noster illos à Fixis distinguere brevi valebit, & uniuscujusque Periodum observare, ac inter se mutuo comparare, sumptâ unius Periodo tanquam mensura, ad quam reliquae exigendae sunt. Et quamvis Observatorem immotum (quippe in Solis centro) supponamus, adeoque stationis suae mutationem (aut quod hujus instar est) non habere, quâ Planetarum distantias metiatur, naturâ duce concludet, in duobus Planetis invicem collatis, illum esse remotiorem qui majus tempus insumit ut ad easdem Fixas redeat; adeoque Saturnum esse remotissimum, Jovem propiorem, tum Martem, huic inferiorem Tellurem, postea Venerem, & omnium infimum Mercurium. Neque dubitationi locus est quin primi Astronomi, in Planetarum Ordine eruendo, eandem hanc adhibuerint regulam: (Nam opiniones, quarum meminit Plutarchus Lib. II. de Placit. Philos. nempe Xenocratis qui una eademque in superficie stellas moveri putat, & Metrodori Chii & Cratetis, qui Solem omnium supremum constitutum crediderunt, post quem Lunam, infra hos errantes inerrantesque, vel desipientium fuere, vel, quod potius crediderim, eorum qui veritatem obvelare voluerunt:) licet multo difficilius in Terra quam in Sole adhibeatur, propter Planetarum è Terra visorum Stationes & Retrogradationes; adeoque plures observare oportuit eorum revolutiones, ut ex motu medio clare dignoscerentur Periodi. Sed & cujusque revolutio integra non tam facile innotuit, cum post integram revolutionem non ad easdem Fixas è Terra spectati redirent, propter Observatoris sedem non in eodem loco repertam. Non obstantibus hisce incommodis Saturnum remotissimum censuerunt quoniam lentissimum deprehenderunt, deinde Jovem, postea Martem, & omnium infimam Lunam. De trium vero reliquorum, Solis nimirum, Veneris & Mercurii ordine disputationi locus est relictus, cum eorum motus medios per integrum Zodiacum aequales deprehenderunt. Unde aliqui Marti proximam Venerem, huic Mercurium, ac deinde Solem statuere, ut ipse Plato adhuc junior; alii Marti proximum Mercurium, deinde Venerem, indeque Solem posuere, ut Porphyrius; Alpetragius sub Marte Venerem, sub qua Solem, deinde Mercurium statuebat; alii Marti proximum Solem, huic Venerem, deinde Mercurium, ut ipse Ptolemaeus, quomodo Sol in medio Planetarum numerabatur; (quippe cui Saturnus, Jupiter & Mars sunt superiores & Venus, Mercurius ac Luna inferiores;) quod ab antiquissimo & vero Systemate, in quo Sol in Planetarum medio versari perhibetur, etiam tum temporis (saltem verbo tenus) vix extincto, minime abhorruit.","prev":{"citation":"Astronomiae physicae et geometricae elementa 461-2","label":"PROPOSITIO I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/461-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/461-2"},"next":{"citation":"Astronomiae physicae et geometricae elementa 463","label":"PROPOSITIO I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/463","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/463"},"credit":{"text":"David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa","quality":"ocr"}}